PL 150, col. 823

De concordia regularum (Benedictus Anianensis), J. P. Migne · De persecutione ecclesiae (Bonizo Placentinus), J. P. Migne

Christum semetipsos sequuntur Deum, quocunque
abbatis praeceptio duxerit. Et non de solum temporalibus
necessariis, id est, victu, vestitu, calciario,
non coguntur sibi sub abbatis sollicitudine cogitare:
sed et de futuris suae ratiociniis animae solam in
omnibus praeceptori obedientiam ministrando de
caeteris utilitatibus suis, tam corporis quam animae
redduntur securi. Quia sive bene, sive male, pastori
incumbit quod in ovibus exercetur: et illum tangit
in discussionis judicio rationem reddere qui imperat,
non qui imperata perficit, sive bona, sive mala.
Ideo enim via angusta a talibus creditur ambulari,
quia propria in eis desideria minime adimplentur:
et non quod volunt perficiunt, alieni judicii jugum
trahentes, quo ire delectationibus suis voluerint repelluntur;

et a magistro eis quid agere aut facere
voluerint denegatur. Amaricatur quotidie voluntati
eorum in monasterio pro Domino, et ad probationem
quaeque injuncta fuerint, sustinent velut in
martyrio patienter, sine dubio illud Domino cum
Propheta dicturi: Propter te morte afficimur tota
die, aestimati sumus ut oves occisionis [(Psal. XLIII)]
Et item dicturi postea in judicio Domino: Probasti
nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur
argentum; induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes
in dorso nostro, imposuisti homines super
capita nostra. Cum ergo dicent: Imposuisti homines
super capita nostra, noscuntur habere super se debere
Majorem constitutum vice Dei. Et subsequentes
testimonium convenienter item Domino dicent in

illo jam saeculo: Transivimus per ignem et aquam,
et induxisti nos in refrigerium. Hoc est, transivimus
per amaricationes voluptatum nostrarum, et servitio
obedientiae pervenimus ad tuae refrigerium pietatis.
Sed haec ipsa obedientia tunc acceptabilis erit
Deo, et dulcis hominibus, si quod jubetur, non trepide,
non tepide, non tarde, vel cum murmuratione
nolentis efficiatur. Quia obedientia, quae majoribus
praebetur, Deo datur. Sicut dicit Dominus doctoribus: Qui vos audit, me audit
[(Matth. X)]
. Et alibi

et miraculis sibi valde placuisse demonstravit magnam
pro justitia posteris dimicandi dans fiduciam,
quando hos in numero sanctorum connumerare
dignatus est. His ita gestis, beatissimus papa Romam
rediit, cumque ad ecclesiam apostolorum principis
pervenisset, languore correptus, ante confessionem
ejusdem apostoli delatus; et coram omni clero et
Romano populo tradens Deo amabili Hildbrando
ejusdem Ecclesiae curam, coelo spiritum reddidit.
Cujus corpus in eadem ecclesia cum honore magno
humatum est. Ad cujus tumulum aegri veniunt et
sanantur, et infirmi a variis languoribus detenti usque
liberantur.
Sed cum persensisset venerabilis Hildbrandus
Romanum clerum et populum in ejus consensisse

electionem, vix multis lachrymis et supplicationibus
potuit impetrare, ut in ejus electione pontificis sequerentur
consilium; moxque cum religiosis viris
Alpes transiens imperatorem adiit, eique in tanta
amicitia junctus est, ut crebris collocutionibus quantum
peccati in largitione pontificis fecisset ostenderet.
Qui ejus salubri acquiescens consilio, tyrannidem
patritiatus deposuit, cleroque Romano et
populo secundum antiqua privilegia electionem summi
pontificatus concessit, moxque quemdam Astensem
[Aistetensem dicere voluit ] episcopum praefati imperatoris
oeconomum contra voluntatem ejusdem imperatoris
Romam secum ducit invitum, cumque in
ecclesia Beati Petri secundum morem antiquum clerus
elegisset, populusque laudasset, statim cardinales,

ut moris est, eum intronizantes alio nomine vocaverunt
Victorem.
Hujus pontificis tempore moritur inclytus dux et
marchio Bonifacius, parvulos relinquens haeredes,
et non longo post tempore Gotefridus dux, vir magnificus
et in bellicis rebus strenuissimus Italiam
veniens, ejus relictam accepit in conjugem. Quod
audiens imperator Italiam venit, eumque in Longobardico
regno non invenit. Praefatus itaque rex
Longobardiam veniens in primis Ottonis filiam et
Adelheidem adhuc infantulam suo accepit filio in
conjugem, sicque sedatis omnibus Longobardici regni
negotiis invitatus a papa Florentiae synodum mediavit;
in qua synodo consilio venerabilis Hildebrandi

Symoniaca haeresis et turpissima fornicatio sacerdotum
divino mucrone percussa est. Nam in eadem
synodo multi episcoporum propter Symoniacam depositi
sunt et quamplures propter fornicationis crimen;
inter quos et episcopus ejusdem civitatis depositus
est; quid multis moror? Celebrato rite
concilio, benedictione auctus pontificali imperator

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.