PL 150, col. 826

De concordia regularum (Benedictus Anianensis), J. P. Migne · De persecutione ecclesiae (Bonizo Placentinus), J. P. Migne

§ II.--EX REGULA SANCTI BASILII
[(cap. 40)]
.
Interrog. Usque ad quae verba otiosus sermo
judicabitur?-- Resp. Generaliter omnis sermo qui
non proficit ad aliquam gratiam fidei Christi,
otiosus est. Et tantum est periculum hujusmodi sermonis,
ut etiamsi bonum esse videatur quod dicitur,
et ad aedificationem tamen fidei non pertinet, non
in sermonis bonitate ille qui locutus est, periculum
effugiet, sed in eo quod non proficit ad aedificationem,
sermo prolatus contristat Spiritum sanctum
Dei. Hoc manifeste demonstrat Apostolus dicens: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat: sed
si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam
audientibus
[(Eph. IV)]
. Et super haec adjecit: Nolite
contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis
in die redemptionis
(Ibid). Quod utique gravius malum
esse poterit?

plebem verbo praedicationis insistebant.
His ita gestis, Deo amabilis Hildebrandus ad Lugdunensem
Galliam usque pervenit, ibique magno celebrato
concilio Simoniacam haeresim et detestabilem
clericorum fornicationem usque ad Pyreneos montes
et ad Britannicum mare persecutus est. In quo concilio
satis magnum miraculum et evidens per praefatum
archidiaconum Deus ostendit. Forte in eadem
synodo aderat Hebroniensis archiepiscopus, vir valde
eloquentissimus. Hic cum ab aliquibus de Simoniaca
haeresi esset accusatus sequenti nocte omnes accusatores
pecunia fecit amicos, maneque facto insultabat
judici dicens: Ubi sunt, qui me accusabant. Nemo
me condemnavit. Quod audiens archidiaconus praefatus
ait ad episcopum: Credis, o episcope, Spiritum

sanctum unius cum Patre et Filio esse substantiae
et divinitatis? Quo respondente: Credo: dic, inquit,
Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, cumque hunc
versiculum fiducialiter coepisset, Gloria Patri et Filio
dicebat, sed Spiritum sanctum nominare non valebat,
quem cum saepe coepisset et nihil profecisset, pedibus
ejus obvolutus Simoniacum se esse professus est.
Qui mox ut ab episcopatu depositus est, Gloria Patri
et Filio et Spiritui sancto clara voce confessus est.
Quod factum magnum terrorem intulit Simoniacis,
in tantum ut in eodem die decem et octo episcopi se
professi sint Simoniacos esse, sedibusque episcopalibus
renuntiaverunt. Celebrata igitur tam sancta
synodo ecclesiasticis rebus rite compositis, Romae
ad summum pontificem citissime remeant. Praefatus

vero beatus Stephanus papa spiritum dicitur habuisse
prophetiae. Nam paucis diebus transactis antequam
obiret, vocans episcopos et cardinales et levitas,
his verbis eos allocutus est: Scio, fratres, quia post
mortem meam exsurgent viri ex vobis amantes semetipsos,
qui non per decreta sanctorum Patrum,
sed per laicas personas hanc sedem arripient. Quo
audito omnes pariter negavere et sacramento dato in
manu papae sese mutuo ligavere, nunquam se aliter
quam decreta sanctorum Patrum exigunt, ad pontificalem
ascendere sedem et ascendentibus consentire.
Post paucos vero dies in partibus Tusciae veniens,
languore correptus spiritum coelo reddidit, post
cujus obitum Romae capitanei et maxime Gregorius

Tusculanus, qui patritialem sibi inanem quondam
vindicaverat dignitatem, assumentes tyrannidem
quemdam Veliterensem episcopum cardinalem contra
hoc, quod papae dudum in manu ipsemet juraverat,
ad papalem evehunt dignitatem, quem verso
nomine Benedictum vocavere.
Dum haec ita gererentur, Henrici imperatoris conjux
cum filio parvulo, ut supra retulimus, regni
tenebat gubernacula, quae multa contra jus feminea
faciebat audacia. Haec in primordio regni sui omnes
ejusdem Italici regni curas cuidam Guiberto commisit,
Parmensi nobili orto genere eumque cancellarium
appellavit. Interea Deo amabilis Hildebrandus
cum cardinalibus episcopis et levitis et sacerdotibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.