PL 150, col. 825

De concordia regularum (Benedictus Anianensis), J. P. Migne · De persecutione ecclesiae (Bonizo Placentinus), J. P. Migne

silui a bonis [(Psal. XXXVIII)]
. Hic ostendit Propheta,
si a bonis eloquiis propter taciturnitatem debet taceri,
quanto magis a malis verbis propter poenam
peccati debet cessari. Ergo, quamvis de bonis et
sanctis et aedificationem eloquiis, perfectis discipulis
propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi
concedatur licentia, quia scriptum est: In multiloquio
non effugies peccatum [(Prov. X)]
; et alibi: Mors
et vita in manibus linguae [(Prov. XIV)]
. Nam loqui
et docere magistrum condecet; tacere et audire
discipulum convenit. Et ideo si qua requirenda
sunt a priore, cum omni humilitate et subjectione
reverentiae requirantur. Scurilitates vero,
vel verba otiosa, et risum moventia aeterna clausura
in omnibus locis damnamus; et ad talia eloquia

discipulum aperire os non permittimus.

seminavere in populo. Ambrosiana Ecclesia in suo
statu permaneat falsitatis arguentes Ambrosium,
saepissime in suis scriptis haec intonantem, haereticum
esse, qui se a Romanae Ecclesiae in aliquo subtraxerit
ditione; praefati vero Romani pontificis tempore
Guido Mediolanensem vastabat Ecclesiam vir
illiteratus et concubinatus et absque ulla verecundia
Simoniacus. Hujus Guidonis tempore fuere duo clerici
in praefata civitate, quorum alter nomine Landulfus
ex majorum prosapia ortus vir urbanus et
facundissimus; alter vero vocabatur Arialdus ex
equestri progenie trahens ortum; vir liberalibus studiis
adprime eruditus, qui postea martyrio coronatus
est. Hi cum saepissime sacris incumberent libris et
praecipue beati Ambrosii invenere, quantum crimen

sit talentum creditum abscondere. Hujus rei gratia
se Deo et beato apostolorum principi committentes
quadam die divina juvante gratia verbum praedicationis
faciunt ad populum. In qua fraudes Simoniacae
venalitatis populo propalavere, et quam turpissimum
esset sacerdotes et Levitas concubinatos sacra mysteria
celebrare luce clarius demonstravere, et quam
haereticum esset Romanae Ecclesiae non obedire beato
Ambrosio teste declaravere. Quod audientes, qui
praedestinati erant ad vitam libenter accepere et maxime
pauperes, quos elegit Deus, ut confundat fortia [(I Cor. I, 27)] .
Multitudo vero clericorum, quae in
eadem Ecclesia est innumerabilis ut arena maris,
concitaverunt capitaneos et varvassores Ecclesiarum
venditores et consanguineos et concubinarum suarum

propinquos et seditione exorta silentium eis
imponere satagebant, sed spe sua frustrati sunt. Nam
cum crescente quotidie numero fidelium, mirifici Dei
athletae acrius verbo insudabant praedicationis, et
propalata eorum nequitia, quotidie Dei inimici impingebantur
et minuebantur, in tantum ut ipsum ejusdem
Ecclesiae dictum pontificem ab ecclesia quadam
die expellerent. Quod videntes Simoniaci non valentes
tamen veritati et tantae multitudini resistere
confundebantur, eisque paupertatem improperantes
Paterinos, id est pannosos vocabant; et illi quidem
dicentes fratri racha rei erant judicio [(Matth. V, 22)] .
Rachos enim Graece, Latine pannus dicitur. Hi vero
beati, qui pro nomine Jesu digni erant contumelias

pati [(Act. V, 41)] . Quid plura: crescebat quotidie gloriosum
genus Paterinorum, in tantum ut destinarent
mittere honestos viros Romam, qui beatum Stephanum
papam rogarent, ut secum mitteret religiosos
episcopos, qui illorum ecclesiam a fundamentis reaedificarent.
In tanta enim et innumerabili turba clericorum
vix ex mille quinque poterant inveniri, qui
non Simoniacae haereseos maculis non [( ita cod., sed
mendose )] essent irretiti. Quod ut audivit, papa gavisus
est, et confestim misit a latere suo episcopos et
cum eis Deo amabilem Hildebrandum archidiaconem.
Qui venientes Mediolanum, archiepiscopum ibi non
invenerunt. Fugerat enim conscientia accusante eorum
praesentiam; sed a populo honorificentissime, ut
decuit, suscepti sunt. Qui per aliquantos dies confortantes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.