PL 150, col. 860

De concordia regularum (Benedictus Anianensis), J. P. Migne · De sacramentis (Bonizo Placentinus), J. P. Migne

sine dubio possit esse superior. Quae cogitatio ad
contundendam et edomandam superbiam valet.
Nec arbitreris quoniam bona tua eminent, et apparent,
et ideo alterum nulla habere, quae lateant fortasse,
majoris ponderis bona, quibus te superat nescientem.
Non enim fallit nos adulatione potius quod
Apostolus jubet, cum dicit: Nihil per contentionem,
neque per inanem gloriam: sed in humilitate mentis
alter alterutrum existimantes superiorem sibi [(Phil.
II)]
. Non hoc itaque debemus existimare, ut non existimemus,
sed nos existimare fingamus: sed vere
existimemus posse esse aliquid occultum in alio quo
[unde] nobis superior sit, etiamsi bonum nostrum
quo illo videmur superiores esse, non sit occultum.
CAPUT XVIII. DE OCTAVO GRADU HUMILITATIS.
§ I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI.
Octavus humilitatis gradus est, si nihil agat monachus,
nisi quod communis monasterii regula vel
majorum cohortantur exempla.

remedia conferantur, utque catechumenis ad regenerationis
sacramenta perductis coelestis misericordiae
aula reseretur. Haec ab apostolis ita celebrata, et
Ecclesiis tradita, et beati Pauli apostoli traditione
instruimur, et beati Coelestini Romani pontificis ita
edocemur epistola. Superest nunc qualiter haec
nostrae quae in occidentali missae celebrantur climate,
institutio celebrari debeat, et a quibus auctoribus
sumpserit exordium, me scribere. Tu vero
pro nobis orare non differas, ut Dominus gratia
sua, carbone de alteri forcipe sublato, mea dignetur
purgare labia. Quis enim ego sum, qui tanta possim
enucleare mysteria? Sed et in spinis locutus est
Dominus. Et utinam, o bone Jesu, meos non horrescas
vepres, qui tollis peccata mundi!
Post beati Petri apostolorum principis inclytum
martyrium quod uno eodemque die cum beato
Paulo doctore gentium sub Nerone Caesare suscipiens,
gloriosam Romanam fecit Ecclesiam, Clemens
natione Romanus Romanum suscepit pontificatum.
Qualiter vero primus sit per electionem
Petri, et tertius in gradu, si quis gnarus esse
voluerit, legat Librum quem scripsi in Ugonem
schismaticum, et ibi inveniet ad plenum dilucidatum.
Hic vero Spiritu Dei plenus, intuens ne solemnes,
quas superius diximus, orationes saepius auribus
populorum recitatae vilescerent, et, quod plus est, ne
forte ab ethnicis memoriae commendatae in compitis
et in plateis, in theatris et in delubris idolorum
recitarentur, ob reverentiam apostolorum uno die,

in sancto scilicet Parasceve, secundum praeteritum
morem praecepit celebrari. Ipse vero canonem
instituit, qui per annum totum super eucharistiam
recitaretur secrete, ut qui tanto secretius, tanto
avidius tantoque reverentius a populo susciperetur.
Hic idem in Dominicis diebus in loco, qui inveniri
poterat, opportuno populum instituit credentium
convocari, dataque collecta, quam obsecrationem
dicit beatus Augustinus, lectoque a populo Evangelio,
post praedicationem imponi super mensam
panem, et simpliciter tantum vinum praecepit.
Obsecrationibus quoque secrete super oblationem
decantatis a sacerdote salutari populum in hunc
modum: Dominus vobiscum; quo respondente: Et

cum spiritu tuo, iterum admoneri ut sursum habeat
cor, ut quae sursum sunt, cogitet, non quae super
terram instituit. Quo respondente se habere ad
Dominum, ad agendas Deo gratias eumdem protinus
invitet populum. Quo respondente: Dignum et
justum esse, Deo gratias agere, illico sic incipiat
dicens: Vere dignum et justum est, aequum et salutare,
nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine
sancte Pater omnipotens aeterne Deus, per Christum
Dominum nostrum: per quem majestatem tuam laudant
angeli, adorant dominationes, tremunt potestates;
coeli, coelorumque virtutes, ac beata seraphim
socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras
voces ut admitti jubeas deprecamur, supplici confessione
dicentes. Cumque ab omni Ecclesia: Sanctus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.