PL 150, col. 862
De concordia regularum (Benedictus Anianensis), J. P. Migne · De sacramentis (Bonizo Placentinus), J. P. Migne
vel communis regula, vel majorum cohortantur
exempla.
CAPUT XIX. DE NONO GRADU HUMILITATIS.
§ I.--EX REGULA SANCTI BENEDICTI.
Nonus humilitatis gradus est, si linguam ad loquendum
prohibeat monachus, et taciturnitatem habens
usque ad interrogationem non loquatur, monstrante
Scriptura quia in multiloquio non effugietur
etiam alterius senioris imponat: ita ut nisi interrogatus
ab eo vel jussus silentium irrumpere non
praesumas, obediens Scripturae, quae dicit: Priusquam
audias, ne respondeas, et in medio seniorum
noli te injicere [(Eccli. XI)]
. Quod etiam in convivio
apertissime pronuntiamus esse servandum.
CAPUT XX. DE DECIMO GRADU HUMILITATIS.
ac promptus in risu: quia scriptum est: Stultus in
risu exaltat vocem suam [(Eccli. XXI)]
.
Damasus, et Siricius, et Anastasius, nihil addentes
in missarum officio, missas secundum ritum anteriorum
suorum celebravere. Innocentius vero, Anastasii
successor, finita Dominica oratione, antequam
particula panis poneretur in calice, pacem populo
alta voce annuntiari, et inter missarum solemnia
dari instituit, populo jam ante Dominicam orationem
ab episcopo vel a sacerdote benedicto. Quo ritu
Zosimus et Coelestinus, Sixtus et Primus Leo missas
celebraverunt. Primus vero Leo, finito Evangelio,
symbolum ab omni populo instituit decantandum.
Hilarius vero, Leonis successor, et Simplicius, Felix
et Gelasius, qui Librum collectarum fecit, quem
postea beatus Gregorius correxit, Anastasius et
Simmachus, Ormisda et Joannes, Felix, Bonifacius,
Agabitus et Silverius, Vigilius et Pelagius, Joannes
et Benedictus, et Pelagius, beati Gregorii praedecessor,
missas secundum traditionem anteriorem
suorum nihil addentes celebravere. Beatus vero
Gregorius primus in Romana Ecclesia instituit ut
antiphona, quae vocatur Introitus, ad mulcendum
audientium animos decantaretur, et hoc a Mediolanensi
habuit Ecclesia. Deinde Kyrie eleison a clero
novies decantari, et post Apostolum, Graduale et Alleluia,
excepto a Septuagesima usque ad Pascha:
in quo tempore tractus cantari constituit. Lectoque
Evangelio dum oblationes offeruntur, Offertorium,
decantari instituit. Addidit praeterea in canone: Diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna
damnatione nos eripias, et in electorum tuorum jubeas
grege numerari, per Christum Dominum nostrum.
Addidit etiam: Praeceptis salutaribus moniti, et
divina institutione formati, audemus dicere: Pater
noster, etc. Et constituit ut hoc cum Dominica
oratione super eucharistiam alta voce a sacerdote
decantaretur, ut sequens oratio, quae sic incipit: Libera nos Domine, ab omnibus malis:
quae ante
eum alta voce decantabatur, secrete diceretur. Et
post fractionem eucharistiae postquam communicaverint
antiphonam, quam vocat Post-communionem, decantari
instituit. Et post susceptam eucharistiam,
gratiarum actionibus Deo oblatis, postulationes,
quae a beato Clemente usque ad sua tempora supra
populum dabantur, antequam pax Domini diceretur,
finitis Post-communionibus, supra populum dari
instituit. Nam antea potitus sacerdotali benedictione
populis quasi securus abibat, et ad gratiarum actiones
Deo reddendam non intererat. Sergius vero
Romanus episcopus, qui a beato Hieronymo vigesimus
fuit, Agnus Dei instituit inter missarum
solemnia, sicut hodie fit, decantari.
De sale et ejus virtute.
Veniam nunc ad sacramenta ab apostolis instituta.
Et primum de sacramento salis, Deo adjuvante,
dicere incipiam. In Veteri Testamento omne
sacrificium sale aspergebatur. Sal enim discretionem,