PL 151, col. 1020
Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne
quod et per totam subsequentem hebdomadam
observandum putant, sed non est authenticum.
Nam quidam Leodicensis Stephanus idem officium,
sicut et historiam de inventione sancti Stephani,
composuisse asseritur; quae utraque ab apostolica
sede respuuntur. Unde piae memoriae Alexander papa
de hac re inquisitus, respondit juxta Romanum Ordinem
nullum diem specialiter ascribi debere solemnitati
Sanctae Trinitatis, sicut nec sanctae unitatis,
praecipue cum in omni Dominica, imo quotidie,
utriusque memoria celebretur. Sciendum autem
quemdam Albinum magistrum Caroli imp. rogatu
sancti Bonifacii archiepiscopi, ut aiunt, missales
orationes de Sancta Trinitate composuisse, et in
secunda feria de sapientia, in tertia de Spiritu sancto,
in quarta de charitate, in quinta de angelis, in
sexta de cruce, in Sabbato de sancta Maria. Et hoc
ideo ut presbyteri illius temporis nuper ad fidem
conversi, nondum ecclesiasticis officiis instructi,
nondum etiam librorum copia praediti, vel aliquid
haherent cum quo officium suum qualibet die possent
explere. Unde et adhuc quidam easdem orationes
quotidie, etiam cum + proprio [propria] abundent
officio [officia], nolunt praetermittere. In singulis
quoque hebdomadibus, sexta feria de cruce, et Sabbato
de sancta Maria pene usquequaque servatur,
non tam ex auctoritate quam ex devotione. Sicut
igitur hujusmodi observationes nulli magis hebdomadae
quam alii ascribuntur, ita nihilominus et illa
de sancta Trinitate. Incongruum ergo videtur unam
Dominicam cum orationibus Albini, et cantu Stephani
de sancta Trinitate celebrari, cum omnes
Dominicae authenticis abundent officiis, quae non
minus nobis intimant honorem sanctae Trinitatis.
Praefationem autem de sancta Trinitate, quam in
diebus Dominicis frequentamus, non ex Albino, sed
ex Romana auctoritate suscepimus. Nam haec est
una ex illis novem quas solas Pelagius papa, antecessor
Gregorii, constituit observari. Fecit tamen
idem Albinus in sancta Ecclesia non contemnendum
opus, nam Gregorianas orationes in libris Sacramentorum
collegisse asseritur, paucis aliis adjectis,
quas tamen sub obelo notandas esse indicavit.
Deinde alias orationes sive praefationes, etsi non
Gregorianas, ecclesiasticae tamen celebritati idoneas
collegit, sicut prologus testatur quem post Gregorianas
orationes in medio ejusdem libri collocavit.
CAP. LXI.-- De concordia et ordine officiorum.
Sciendum autem quod sanctus Gregorius ita ecclesiastica
ordinavit officia, ut prima oratio in missa,
officio, lectioni et evangelio semper concordet, sicut
in omnibus solemnitatibus deprehendi potest. Sed
hanc concordiam in aestivalibus Dominicis illi maxime
confundunt, qui vacantium Dominicarum orationes
incongrue assumunt. Verbi gratia, ut illam
orationem: Deprecationem, etsi in octava Pentecostes
post jejunium Quatuor Temporum legitime ponatur,
multoties tamen et inter Dominicas in tertio