PL 151, col. 646

Visio (Ansellus Scholasticus), J. P. Migne

In momento tunc oculi,
Quod nec sperare potui,
Ad inferna progreditur,
Crucem gestans in manibus.
Ego sequor impavidus,
Nihil habens quod paveam
Tanti ducis fiducia.
Tunc tenebrarum principes
Ac pallidae mortis duces,
Tortoresque saevissimi,
Pervasoresque rapidi
Diffugiunt citissime,
Non audentes attendere,
Neque ausi conspicere
Aspectum tanti fulminis,
Atque tam clari luminis.
Per campos et convallia
Saevi sparguntur daemones,
Nigriores fuligine,
Teterrimi nigredine,
Et discolores specie;
Ululantque ac mugiunt
Dira voce ac rugiunt;
Velut leones saeviunt,
Dum perdunt suos catulos;
Flent per noctem atque diem
Et carmen miserabile
Tetro diffundunt gutture.
Tunc occurrunt et angeli,
Applaudunt laeto Judici,
Excipientes animas.
Quas a tenebris liberans
Christus ducit ad gaudia;
Tunc coelo laudes resonant
Et melodias intonant:
Quod non vidit quis oculus,
Nec auris audita capit,
Nec in cor potest cadere
Quanta fuerint gaudia
Vel quam grandis laetitia
Dum redeunt ad superos
Mortis ereptae tumulo.
O Jesu, bone Domine!
Quis te laudare congrue
Usquam potest vel poterit,
Qui misereris miseris,
Qui ingratos et perditos
Reduces facis superos?
Ad visionis somnium
Stylum flectamus indicem
Qui vere narrat ordinem
Visionis mirabilem.
Cum ergo, dum haec cernerem
Et gaudens pede pergerem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.