PL 151, col. 981

Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne

utatur nisi probata. Oratio quidem ad Patrem
dirigenda est, juxta Domini praeceptum, qui discipulos
suos ita instruxit, cum eum interrogarent, qualiter
orare deberent: Cum stabitis, inquit, ad orandum,
dicite: Pater noster, qui es in coelis [(Matth. XI)]
, etc.
CAP. VI.-- De conclusione orationum.
Concludimus autem orationes, Per Dominum nostrum,
videlicet Patrem orando per Filium, juxta
ejusdem Filii praeceptum, qui in Evangelio ita praecepit: Usque modo non petistis quidquam Patrem in
nomine meo; petite, et accipietis
[(Joan. XVI)]
. Qui et
effectum nostris petitionibus, si per ipsum rogaverimus,
promittit, dicens: Quodcunque petieritis
Patrem in nomine meo, dabit vobis [(Joan. XVI)]
. Unde
et orationes plurimas, vel pene omnes, satis congrue

ita concludimus: Per Dominum nostrum. Paucissimae
enim [autem] inveniuntur quae pro competentia
sensus alia conclusione finiantur. Ut illa: Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut natus Salvator,
etc. Qui tecum vivit et regnat. Item et illa: Deus, cujus Filius in alta coelorum,
etc. Dominum
nostrum Jesum Christum, qui tecum vivit, etc. In
qualibet autem conclusione commemorationem
sanctae Trinitatis observare solemus, juxta quod in
emendatioribus Sacramentariis expressum invenimus.
[Adeo enim sancti Patres invocationem sanctae
Trinitatis in orationibus sive benedictionibus observabant,
ut nec in ipsis sacramentis aliquid ratum
censerent, quorum confectioni invocatio sanctae
Trinitatis defuisset, ut in sacris Paulianistarum,

quorum et baptismum sive ordinationes in conversis
iteranda censuerunt (Concil. Nicaen., can. 19, et VI
Synodus, can. 97.] Sciendum autem in illa usitata
conclusione, Per Dominum nostrum, quod Romanus
Ordo et antiquissima exemplaria nomen Dei
interponunt, ubi dicitur: Qui tecum vivit et regnat
Deus; quod tamen moderni post nomen Spiritus
sancti subjungere solent. Et haec utique consuetudo
etiam apud Romanos usquequaque adeo invaluit, ut
antiquae traditionis exsecutio jam non sine scandalo
locum habere possit, quod juxta Apostolum [(Rom.
XIV)] et Evangelium [(Matth. VIII)] in tam levibus causis
summo studio devitare debemus.
CAP. VII.-- Iterum de conclusione seu confirmatione orationum.

Secundum Romanam auctoritatem nullam orationem Per eum qui venturus est
concludimus, nisi sit
exorcismus, in quo diabolus per divinum judicium,
ut a creatura Dei discedat, exorcizatur sive adjuratur.
Nam in aliis orationibus, quas Per Dominum
nostrum concludimus, Patrem, ut nobis per amorem
Filii sui subveniat, imploramus. In exorcismo autem
diabolum per Dei judicium, ut aufugiat, increpamus.
Omnes autem astantes, juxta antiquam sanctorum
Patrum traditionem, in signum confirmationis Amen
subjungere debent, ut communem orationem,
quam sacerdos pro omnibus Domino libavit, confirment.
Unde et in ipsa secreta Per omnia saecula

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.