PL 151, col. 980
Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne
apud Sanctam Anastasiam supra collectam
populi dicitur, qui stationem apud Sanctam Sabinam
celebraturus est.
CAP. IV.-- De numero orationum in missa.
Juxta Romanum Ordinem nonnisi unam orationem
ante lectionem dicere debemus, ut Amalarius in
prologo libri sui De officiis, se ab ipsis Romanis
didicisse fatetur. Hoc utique et institutio officiorum
exigere videtur ut, sicut ad unam missam, unam
tantum lectionem et evangelium legimus, item unum
introitum, imo unum officium cantamus, nihilominus
et unam orationem dicamus. Sed hoc jam pauci
observant; imo plures in tantum orationes multiplicant,
ut auditores suos sibi ingratos efficiant, et
populum Dei potius avertant quam ad sacrificandum
illiciant. Hoc autem sapientioribus multum displicet,
qui etsi aliquando antiquam traditionem, aliis morigerando,
excedunt, in ipsa tamen sua excessione
modum tenere et aliquam rationem attendere solent.
Unde et in missa, etsi non semper una tantum oratione
sint contenti, septenarium tamen numerum in
orationibus raro excedunt: quem utique numerum
nec Dominica oratio excedit, quae cum solis septem
petitionibus omnia corpori et animae necessaria comprehendit.
Hoc autem summopere solent observare,
ut in missa aut unam, aut tres, aut quinque aut
septem orationes dicant. Unam propter Romanam
traditionem; tres, quia Dominus ante passionem
suam ter orasse legitur; quinque, propter quinquepartitam
ejus passionem, in cujus commemoratione
haec eadem celebramus officia; septem, quia et
apostoli septem petitiones Dominicae orationis ad consecrationem
eorumdem mysteriorum frequentasse
leguntur. In Nativitate tamen Domini ad missam in
mane, Romani orationem de sancta Anastasia adjiciunt,
quia stationem in ecclesia ejusdem martyris
ad eamdem missam agunt. Et nos quoque illos in
illa adjectione imitamur, licet non eamdem adjectionis
occasionem habere videamur. Rarissime
quidem diligentiores officiorum observatores, alios
in orationibus numeros admittunt, nisi et quos nos
supra competenti mysterio insignitos notavimus.
CAP. V.-- De authenticis orationibus.
Alias quoque orationes, nisi antiquas et Gregorianas,
difficillime admittunt, utpote quas in antiquioribus
et emendatioribus Sacramentariis maxime
inveniunt. Nam octavum Africanae provinciae concilium,
cui sanctus Augustinus, imo ducenti et quatuordecim
sancti Patres interfuerunt, capitulo duodecimo
ita constituit [(Concil. Milevitanum, can. 12)] : Nullae preces, vel orationes, vel missae, vel praefationes,
vel commendationes, vel manus impositiones dicantur,
nisi in concilio fuerint probatae.
Item tertium Carthaginense
concilium, cui item sanctus Augustinus
interfuit, capitulo vicesimo tertio: Nullus ad altare
Patrem pro Filio, vel Filium pro Patre nominet, sed
semper orationem ad Patrem dirigat, nec qualibet oratione