PL 151, col. 979
Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne
Presbyter, cum se parat ad missam, juxta Romanam
consuetudinem decantat hos psalmos: Quam
dilecta, Benedixisti, Inclina, Domine, Credidi [(Psal.
LXXXIII, LXXXIV, LXXXV, CXV)]
; deinde Κὐριε ἐλέησον, Pater noster,
cum precibus et oratione pro peccatis,
videlicet ut intus et exterius summo sacerdoti placere
valeat, quem cum sacratissima oblatione sibi
omnibusque Christianis placare desiderat. Paratus
autem intrat ad altare, et facit confessionem, quia
scriptum est: Sapiens accusator est sui in principio [(Prov. XII)]
;
et antiquae legis sacerdotes primum pro
se, deinde pro populo offerre soliti erant [(Hebr. VII,
Lev. XVI)] . Interim cantatur antiphona ad Introitum,
quae ab introitu sacerdotis ad altare hoc nomen meruit
habere. Hanc ad Introitum dici Coelestinus
papa, in ordine quadragesimus quintus, instituit,
cum usque ad ejus tempora ante sacrificium Epistola
tantum Pauli et evangelium legeretur. Litaniae quae
sequuntur propter ipsa Graeca verba a Graecis assumptae
creduntur.
CAP. II.-- De Gloria in excelsis, et Dominus vobiscum.
In omni festo quod plenum habet officium, excepto
intra Adventum Domini, et Septuagesimam, et natali
Innocentium, tam presbyter quam episcopus Gloria in excelsis
dicunt. Quod etiam nunquam post
meridiem legitur dicendum, nisi in Coena Domini,
ubi chrisma conficitur, et in Sabbatis
Paschae et Pentecostes. Deinde versus ad populum,
dicit: Dominus vobiscum. Respondetur: Et cum
spiritu tuo. Notandum ex his verbis plures esse
debere respondentes et unum salutantem. Sicut enim
inepte responderetur, Et cum spiritu vestro, cum
unus esset salutator, sic incongrue salutatur per, Dominus vobiscum,
cum unus tantum adsit vel nullos.
Hoc utique beatissimi Patres apostolici, Anacletus,
qui a beato Petro quintus, et Soter, in ordine
decimus tertius, decretis suis firmavere, ut sacerdos
semper vel tertius esset, dum missas celebraret.
Zacharias autem, vir apostolicus, in ordine
nonagesimus tertius, constituit ne sacerdotes ad
celebranda missarum solemnia cum baculo intrarent,
nec velato capite altari astarent. Sancti quoque
Patres in Aurelianensi concilio, capitulo tertio,
constituerunt ut ad salutationes sacerdotis non solum
clerici et Deo dicati, sed et omnis plebs consona
voce respondeat.
CAP. III.-- De prima in missa oratione.
Sequitur oratio quam Collectam dicunt, eo quod
sacerdos, qui legatione fungitur pro populo ad Dominum [(II Cor. V)] ,
omnium petitiones ea oratione
colligat atque concludat. Illae tamen orationes specialius
Collectae vocari videntur, quae apud Romanos
super collectam populi fiunt, dum colligitur, ut pro
cedat de una ecclesia in aliam, ad stationem faciendam;
ut in Capite Jejunii illa oratio: Concede quaesumus,