PL 151, col. 987
Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne
cum dicitur, quarta crux super panem, et quinta
super calicem separatim imponitur. Congrue autem
prius tres tantum cruces super utrumque fecimus
[facimus], licet quinque voces ad signa facienda
aequipollentes haberemus, id est, Benedictam, ascriptam,
ratam, rationabilem, acceptabilem, videlicet ut
quinarium numerum non excederemus, et quintam
crucem super calicem quasi quinti vulneris indicem,
unde sanguis profluxit, competenter faceremus.
CAP. XV.-- De acceptione oblationis in manus.
Deinde panis in manus accipitur, et antequam reponatur
in altare, benedicitur. Item et calix elevatus
ante depositionem benedicitur. Nam et ipse Dominus
in Evangelio utrumque legitur benedixisse antequam
dimitteret e manibus. Accepta enim in manibus benedixit,
postea discipulis dedit [(Matth. XXVI)] . Item,
ubi dicitur: Hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam
immaculatam, tres cruces super utrumque simul
facimus, quia et utrumque simul in eisdem verbis
intelligimus. Quartam autem crucem super panem,
et quintam super calicem separatim infigimus, iterum
sanguinem Dominicum de latere Dominico profluentem
designantes.
CAP. XVI.-- De commemoratione Dominicae passionis.
Notandum autem per totum Canonem Dominicae
passionis commemorationem potissimum actitari,
juxta Domini praeceptum in Evangelio: Haec, inquit, quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis [(Matth. XXVI; Luc. XXII)]
;
et illud Apostoli: Quotiescunque
hoc sumpseritis, mortem Domini annuntiabitis [(I Cor. X)]
.
Unde et ipse sacerdos per totum
Canonem in expansione manuum non tam mentis
devotionem quam Christi extensionem in cruce designat,
juxta illud: Expandi manus meas tota die. [(Isa. LXV)]
.
Non ergo digiti sunt contrahendi semper,
ut quidam prae nimia cautela faciunt. Male enim
cauti sumus, si Christum imitari summopere non
studemus. Congruum ergo est ut manus expandamus
infra Canonem, hoc tamen observato ne quid digitis
tangamus praeter Domini corpus. Notandum quoque
in ipso Canone quinquies, per Christum Dominum
nostrum, haberi; et in ipsa quinaria conclusione non
incongrue quinariam Domini vulnerationem intimari.
Presbyter autem manus raro remittere solet, nisi
cum necessario propositam oblationem benedicere
debet. Presbyter et humiliationem Domini usque ad
crucem, ut praediximus, nobis indicat, cum se usque
ad altare inclinat, dicendo: Hanc ergo oblationem.
Statim enim in sequentibus narratio de Dominica
passione ordinatur, cujus typus usque ad Supplices
te rogamus, observatur. Ibi videlicet sacerdos se
juxta altare inclinans, Christum in cruce inclinato
capite spiritum tradidisse significat.
CAP. XVII.-- De commemoratione mortuorum et reliquis observantiis usque in finem Canonis.
Post mortem Christi in cruce commemoratio mortuorum
subsequitur, quia nec aliorum mortuorum
[defunctorum] commemoratio agenda est, nisi qui