PL 151, col. 988

Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne

in Christi morte redempti sunt, et in Christo hanc
vitam finierunt. Cum autem sacerdos vocem exaltat,
dicens: Nobis quoque peccatoribus, centurionem illum
designat qui visa morte Christi vocem exaltavit,
dicendo: Vere Filius Dei erat iste. Tres vero cruces
super corpus et sanguinem communiter facit, cum
dicit: Sanctificas, vivificas, benedicis, in honorem
sanctae Trinitatis. Postea cum corpore Dominico quatuor
cruces super calicem facimus, dicendo: Per
ipsum et cum ipso et in ipso, et quintam in latere
calicis, videlicet iterum vulnus Domini lateris significando.
Unde et calicem ex eodem latere cum oblata
tangimus juxta Romanum Ordinem. Multi tamen tres
tantum cruces super calicem et duas in latere ejus
faciunt; sed videtur incongruum, cum Christus nullum

vulnus in latere habuerit nisi unum. Sed reverendae
memoriae Gregorius papa fecit, ut praediximus,
quod beatus Anselmus Lucensis episcopus ita ab eo
se didicisse testatus est, et hoc ita semper observavit,
nobisque itidem observandum firmissime inculcavit.
Cum dicimus: Per omnia saecula saeculorum,
corpus cum calice levamus, et statim in altari deposita
cooperimus: Quia et Joseph corpus Dominicum
de cruce levavit, et in sepulcro depositum lapide
cooperuit. Hucusque calix pro cautela coopertus
videbatur, deinceps autem magis pro mysterio cooperitur,
quia sicut Christus tres dies in sepulcro fuit
coopertus, ita et nos corpus Domini et calicem
cooperimus, usquedum tres articulos orationis compleamus,
quippe praefationem Dominicae orationis,

et ipsam Dominicam orationem, et illam quae sequitur,
quae embolis Dominicae orationis nuncupatur.
Juxta Romanum Ordinem cum dicitur: Et ab omni
perturbatione securi, accipit archidiaconus a subdiacono
patenam nudam, quam acolythus tenuit involutam,
osculatam dat uni ex diaconibus tenendam,
ad confractionem in ea faciendam. Unde sacerdos
sine ministro sacrificans ad eumdem locum eam de
subcorporali absconditam resumit, et osculatam in
altari deponit, ut hostiam in ea confringat. Cum
autem dicit: Per Dominum nostrum, rumpit hostiam
ex dextro latere juxta Ordinem, ad designandam
Dominici lateris percussionem. Deinde majorem
partem in duo confringit, ut tres portiones de corpore
Dominico efficere possit. Nam unam in calicem,

faciendo crucem, mittere debet, cum dicit: Pax
Domini sit semper vobiscum, ad designandum corporis
et animae conjunctionem in resurrectione Christi.
Alteram vero ipse presbyter necessario sumit, ante
calicis participationem, juxta Dominicam institutionem.
Tertiam autem communicaturis sive infirmis
necessario dimittit, nec hoc utique sine certi causa
mysterii. Tripliciter enim corpus Domini intelligitur:
unum quod resurrexit a mortuis, quod significat
particula in sanguinem missa; aliud, quod adhuc
vivit in terra, significatum per particulam a sacerdote
consumptam; tertium, quod jam requiescit in
Christo, quod et a tertia particula in altari servata
apte figuratur, quam viaticum morientium appellare
solemus.
CAP. XVIII.-- De panis fractione et communicatione.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.