PL 151, col. 989

Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne

Post immissionem autem panis in calicem, juxta
Romanum Ordinem, dicit sacerdos sub silentio: Fiat commistio et consecratio corporis et sanguinis
Domini nostri Jesu Christi.
Beatus Innocentius papa,
in ordine quadragesimus quintus, constituit pacem
dari post confectionem sacramentorum. Cum pacem
damus, dicere solemus: Pax tecum. Responsio: Et cum spiritu tuo.
Congrue autem pax datur
ante communionem, quia judicium sibi manducat
et bibit quicunque non prius fratri suo repacificatus,
communicare praesumpserit. Sergius papa, in
ordine octogesimus sextus, constituit ut in tempore
confractionis Dominici corporis Agnus Dei a clero
et populo decantetur. Videlicet ut ille nobis propitietur,

cujus corpus ibi confringi videmus et credimus.
Facta autem confractione, debent omnes
communicare, interim cum et antiphona cantatur,
quae de communione nomen mutuavit, cui et psalmus
subjungendus est cum Gloria Patri, si necesse
fuerit. Sciendum autem eamdem Antiphonam semper
eumdem psalmum cum Introitu habere, si non
habet proprium ex quo sumpta videatur. Orationem
quam inclinati dicimus, antequam communicemus,
non ex ordine, sed ex religiosorum traditione habemus,
scilicet hanc: Domine Jesu Christe, qui ex voluntate
Patris. Item et illud: Corpus et sanguis Domini
nostri Jesu Christi, quod dicimus cum aliis
Eucharistiam distribuimus. Sunt et aliae multae

orationes quas quidem ad pacem et communionem
privatam frequentant: sed diligentiores antiquiorum
traditionum observatores nos in hujusmodi
privatis orationibus brevitati studere docuerunt,
potiusque publicis precibus in officio missae occupari
voluerunt. Nam beatus Innocentius papa, scribens
sancto Augustino et Aurelio episcopis, asserit
quod nos plus communibus et publicis quam singularibus
et privatis orationibus proficere poterimus.
CAP. XIX.-- De vitanda intinctione.
Non est autem authenticum quod quidam corpus
Domini intingunt, et intinctum pro complemento
communionis populo distribuunt. Nam Ordo Romanus
contradicit, quia et in Parasceve vinum non
consecratum, cum Dominica oratione et Dominici

corporis immissione jubet consecrare, ut populus
plene possit communicare. Quod utique superfluo
praeciperet, si intinctum Dominicum a priori die
corpus servaretur, et ita intinctum populo ad communicandum
sufficere videretur. Julius quoque papa,
in ordine trigesimus sextus, episcopis Aegypti scribens,
hujusmodi intinctionem penitus prohibet, et
seorsum panem, et seorsum calicem, juxta Dominicam
institutionem, sumenda docet. Unde et beatus
+ Gelasius papa in ordine quinquagesimus unus
[quadragesimus nonus] scribens quibusdam episcopis,
excommunicari illos praecepit, quicunque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.