PL 151, col. 990
Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne
sumpto corpore Dominico, a calicis participatione
se abstinerent. Nam et ipse in eodem decreto
asserit: « Hujusmodi sacramentorum divisio sine
grandi sacrilegio provenire non poterit. » Postquam
omnes communicaverint, dicit sacerdos hanc orationem
sub silentio, juxta Romanum Ordinem: Quod ore sumpsimus.
Qua finita, sequitur oratio
sive orationes post communionem dicendae, quae
eodem numero et ordine orationibus ante lectionem,
sive pro secreta ante praefationem dictis,
debent respondere. Quae utique orationes non pro
his qui communicaturi sunt, sed qui jam communicaverunt,
juxta proprietatem sui nominis agunt.
Ergo et ante ipsas communicare non negligant,
quicunque earumdem orationum benedictione foveri
desiderant. His ita finitis, subsequitur: Benedicamus
Domino, vel: Ite missa est: si tamen aliquod
festum fuerit, quod Gloria in excelsis habere
debuerit. Respondent omnes: Deo gratias, juxta
Apostolum, pro collatis beneficiis gratias agentes.
CAP. XX.-- Repetitio a superioribus missae.
Ut autem a superioribus aliquantulum repetamus,
postquam sacerdos resurrectionem Domini per conjunctionem
corporis et sanguinis Domini denotaverit,
subsequenter etiam pacem populo offerre
debet, sicut et Christus post resurrectionem discipulis
suis pacem obtulit, dicens: Pax vobis. Fractio
oblationis, illam nobis fractionem panis insinuat,
quam Dominus post resurrectionem suam coram
discipulis fecit. Communicatio populi typum illius
convivii gerit, quod non semel Dominus post resurrectionem
suam cum discipulis iniisse legitur [(Luc. XXIV.)] .
Hos etiam post ultimum convivium ab
eis discessurus in coelum, benedixit, sicut et sacerdos
populum cum oratione post communionem benedicit,
videlicet jam cito discessurus ab eo, cui
tamen prius, ut ipse discedat, per Ite missa est
denuntiat, in figuram angelorum, qui discipulis,
discedente Domino ab eis, dixerunt: Viri Galilaei,
quid statis aspicientes in coelum? et reliqua [(Act. 1.)]
Quo audito, discipuli adorantes Dominum, reversi
sunt in Hierusalem cum gaudio magno, sicut et
populus, relata Deo gratiarum actione, ad propria
cum gaudio revertitur.
CAP. XXI.-- De benedictione post missam.
Prius tamen ab episcopo benedicitur, si adest; sin autem, a presbytero qui missas celebravit,
quamvis beatus Damasus papa hoc presbyteris non
licere dicat, ubi de vana chorepiscoporum superstitione
tractat, si tamen nos mendositas exemplaris
non fefellit. Sed magnus Leo papa et beatus Gelasius
papa, ejus successores, in ecclesiasticis officiis apprime
eruditi, in decretis suis, ubi diligentissime
quid presbyteris liceat, quidve non liceat, describunt,
nullatenus illis benedictionem nisi episcopo
praesente, interdicunt. Beatus quoque Hieronymus,
sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis presbyter, qui