PL 151, col. 998

Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne

eisdem jejuniis internumerare valebis: quod
illum non latebit, quicunque diligenter interjacentes
hebdomadas singulis annis dinumerabit. Nunquam
sane hujusmodi regulae simul observari poterunt,
nisi eo anno, cum Kalendae Septembris in tertia
vel in quarta feria occurrunt. Sed in hac causa
Amalarius non adeo notandus est, qui non tam aliquam
consuetudinem instituere quam de instituta
competentem aliquam figuram elicere consuevit. Cur
autem ista replicamus, cum etiamsi praedictae regulae
sibi annuatim convenirent, auctoritati tamen sedis
apostolicae nullatenus praejudicare possent, cui
omnes per omnia absque omni haesitatione debemus
obedire, cui nunquam debitam exhibemus obedientiam,
si ejus statuta potius judicare quam implere

curamus? Hoc est enim privilegium obedientiae de
sententia sui praeceptoris non judicare, in iis duntaxat
rebus quas canonicis Scripturis contraire non
videmus, imo statim exsequi quod jubetur. Nam
quicunque facere noluerit nisi quod prius sua ratione
probaverit esse faciendum, non tam praeceptori
suo quam propriae voluntatis arbitrio satisfecisse
judicabitur. Hanc ergo puram obedientiam
cum omnibus spiritualibus nostris praeceptoribus
certissime debeamus, maxime tamen apostolicae sedi
ex intimo corde debemus quae totius Christianae religionis
caput est et origo. Sed quia haec ratio simplicioribus
fortasse non sufficit, operae pretium videtur
de superiori statuto latius tractare, et quam rationale

[rationabile], quam canonicum, quippe sanctis
Patribus quam consonum reperiatur, elucidare.
Beatissimus Leo papa I, in ordine quadragesimus
septimus, cujus auctoritate congregatum et confirmatum
est sanctum Chalcedonense concilium, in
libro sermonum quarti mensis jejunium non nisi
hebdomada Pentecostes celebrandum esse denuntiavit.
Nec hoc tantum in uno sermone, sed in pluribus,
quos de Pentecoste in diversis annis fecisse legitur;
quod illum subterfugere non poterit, quicunque eumdem
librum diligenter perlegerit. Ibi enim evidentissime
docebitur ex apostolica traditione hujus jejunii
observantiam descendere, nec diversam sed
continuam [divisam, sed contiguam], post diem
Pentecostes celebrari debere. Sed ne aliquis eum

hoc de quadragesimali jejunio, quod post Pentecosten
agitur, non de jejunio quarti mensis, praecepisse
putaret subsequenter decernendo admonet ut
infra eamdem hebdomadam quarta et sexta feria jejunetur,
et in Sabbato apud Sanctum Petrum vigiliae
celebrentur, quem denuntiationis modum pene in
omnibus suis sermonibus obtinuit, cum jejunia Quatuor
Temporum denuntiaret. Nam illa Quadragesima
post Pentecosten non omnibus ut hoc jejunium, sed
solis poenitentibus observanda imponitur. Nec in
hoc tantum triduo infra Pentecosten, sed in omnibus
triduis, vel etiam diebus sex hebdomadarum
custodiri jubetur. Praeterea idem vir apostolicus
in sermone de jejunio septimi mensis: « Jejunium,
inquit, vernum in Quadragesima, aestivum in Pentecoste,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.