PL 151, col. 999

Micrologus de ecclesiasticis observationibus (Auctor incertus), J. P. Migne

autumnale in septimo mense celebremus. »
Ubi evidentissime indicavit jejunium quarti mensis
non nisi in hebdomada Pentecostes esse celebrandum.
Si enim istud in Junio mense, sicut autumnale
in Septembri, semper jejunandum decerneretur,
non minus Junium quam Septembrem nominare
posset. Ergo juxta sententiam hujus apostolici, sicut
autumnale semper in Septembri, ita aestivum in
Pentecoste semper debemus celebrare. Sanctus quoque
Gregorius papa primus, a quo omnia ecclesiastica
officia pene habemus, beato Leoni optime concordat,
qui et in Sacramentario et in diurnali Antiphonario
eidem jejunio nullas orationes vel cantus
ascribit, nisi infra Pentecosten dicendos. Liber
etiam Comitis sive Lectionarius, quem sanctus Hieronymus

compaginavit, eidem jejunio lectiones ad
festivitatem Spiritus sancti pertinentes attribuit.
Sicut igitur jejunium Decembris de Adventu Domini,
et jejunium Martii de Quadragesima, sua mutuaverunt
officia, sic etiam illorum mensium jejunia nunquam
alio tempore celebrantur, nisi eo ipso unde
et officium habere videntur. Denique jejunium Martii,
et ante statutum nostri papae Gregorii, cum
aliquando ante Quadragesimam juxta Moguntiacense
concilium eveniret, propter quadragesimale tamen
officium usque ad Quadragesimam differebatur. Incongruum
enim esset ut ejusdem jejunii lectiones
specialiter Quadragesimam intimantes, et orationes
super populum, extra Quadragesimam dicerentur.
Eadem igitur ratione et aestivum jejunium infra

Pentecosten observamus competenter, propter officia
de eadem solemnitate mutuata. Qui enim illud extra
Pentecosten observant, magnam officiorum confusionem
faciunt, cum quadragesimales cantus et
orationes lectionibus de Pentecoste associent. Concordiam
quippe officiorum Pentecostes dissipant,
quam sancti Patres maxime in hujusmodi officiis
obtinere studebant; et cum extra Pentecosten de
hoc jejunio nullum inveniant officium, ipsi sibi officia
componere, imo confundere temerario ausu praesumunt.
Non mireris autem quod hoc jejunium Junio
potius quam Maio ascriptum reperiri malunt, quamvis
juxta superiorem tractatum et in Maio saepius
celebratur: ipsa enim Pentecoste, cum qua hoc

jejunium semper observatur, in Maio saepius quam
in Junio celebratur, quae tamen, juxta computationem
lunae, Junio semper ascribitur. Nam hoc festum,
sicut et Pascha, non juxta rationem mensium,
sed lunationum, annuatim observatur. Et illud quidem
Aprili, hoc autem Junio propter observationem
lunationum eorumdem mensium semper ascribitur,
quamvis eosdem menses multoties anticipent, sicut
et ipsae lunationes. Eadem igitur ratione et hoc
jejunium Junio ascribimus, quod et cum Pentecoste
sub eadem lunatione annuatim observare debemus.
Hot sane jejunium semper lunationem Junii, saepe
etiam et Kalendaria ejus observat, nunquam autem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.