PL 152, col. 483
Vita antiquior (Auctor incertus), J. P. Migne
in philosophia et theologia, et jure canonico,
sicut generaliter consuevit, tale prodigium ibi dicitur
accidisse. Quidam enim doctor praecipuus, et
vita, ut videbatur, fama atque doctrina et scientia
inter omnes doctores Parisienses excellenter honoratus,
et mirabiliter gratiosus, gravi et ultima infirmitate
praeventus, non diu decumbens diem clausit
extremum.
2.
Cumque tota die, qua defunctus est, more
Parisiensi in aula, funere in feretro decumbente,
fuissent continue decantata divina officia, in crastino
mane, congregata ibidem universitate
Parisiensi tam scholarium quam doctorum, ut tam
honorabili viro solemnem et honorabilem praeberent
funeralis officii sepulturam, cum reverendi
viri feretrum, in quo funus jacebat, vellent elevare
ad ecclesiam deferendum, subito, cunctis stupentibus,
qui mortuus videbatur et erat, elevato capite,
resedit in feretro, et, omnibus audientibus, alta et
terribili voce clamabat: Justo Dei judicio accusatus
sum, et, hoc dicto, caput deposuit, et decubuit
mortuus, sicut prius.
3.
Qua voce cuncti attoniti et territi deliberaverunt,
ipsum illo die nullo modo fore sepeliendum,
sed usque in crastinum reservandum. Mane ergo sequenti
cum multitudo maxima convenisset, et dictum
funus, sicut prius, vellent ad ecclesiam deportare,
defunctus, sicut prius, elevato capite,
dolorosa et terribili voce intonuit: Justo Dei judicio
judicatus sum.
4.
Quam vocem multitudo, quae aderat, clare
intelligens et audiens stupuit plus quam prius,
et alterutrum conquirentes quid sibi vellent innuere
tam insoliti et inexperti defuncti clamores,
adhuc determinaverunt ipsum ad aliud crastinum
usque nullatenus tumulandum. Tertio vero die cum
propter ista prodigia civitas convenisset, et funus,
cunctis praeparatis, vellent ad tumulum deportare,
defunctus, sicut prius, jam tertio altissimo et moestissimo
clamore personuit: Justo Dei judicio condemnatus
sum.
5.
Qua horribili sententia audita, quasi omnes
immenso fuerunt timore et tremore percussi, certi
facti de condemnatione tanti viri, qui inter alios et