PL 152, col. 487

Vita antiquior (Auctor incertus), J. P. Migne

quapropter non istorum tantum, sed et qui successerunt
eis, concilia libenter amplexus est, et
usque ad mortem Carthusiae habitatores semper fovit,
et beneficiis et conciliis; licet vero et prius divini
amoris totus arderet incendiis, nec aliter tamen
ad disciplinae coelestis exercitia eorum exemplis et
familiaritate inferbuit, quam si flammanti quis faci
plures alias circumponat ardentes.
12.
« Erat cum eis non ut dominus aut episcopus,
sed ut socius, sed ut frater numillimus et ad
cunctorum, quantum in ipso erat, obsequia paratissimus;
adeo ut vir venerabilis Guillelmus prior
tunc S. Laurentii, postea S. Theofridi abbas
magistro Brunoni etiam ipse non modica religiosa
devotione alligatus, beati Hugonis tunc contubernalis,

(bini quippe per singulas habitabant cellas)
apud magistrum Brunonem non leviter conquereretur
quod pene omnia ad humilitatem spectantia
intra cellam praeriperet officia episcopus, non saltem
secum ut socius, sed potius conversaretur ut famulus.
13.
« In tantum autem cremum devotus incolebat
et sedulus, ut eum magister Bruno non
nunquam exire compelleret, Ite, dicens, ite ad oves
vestras, eisque, quod debetis, exolvite. Eo tempore
magnae paupertatis et humilitatis ardore succensus
dictus episcopus voluit equitaturas suas cunctas
vendere, et de ipsarum pretio pauperibus erogare,
propriisque pedibus in praedicatione discurrere; sed
homo profundi cordis magister Bruno, cujus consiliis

non aliter quam praeceptis obtemperabat abbatis,
non consensit, timens ne apud se de hoc forsitan
extolleretur, aut a caeteris de singularitate judicaretur
episcopis, aut, quod dubium non erat, id ipsum
propter asperitatem et inaequalitatem consummare
non posset itinerum. »
14.
Omnia praedicta sunt verba domni Guigonis
scripta in Vita S. Hugonis Gratianopolitani episcopi,
quae hic inserenda judicavimus, quia in eis primordia
fundationis Carthusiae declarantur, et magistri
Brunonis excellentia innotescit et in hoc, quod
eidem tam venerabilis, tam sanctus episcopus cum
tanta reverantia, sic ferventer et humiliter adhaerebat,
et cum eodem vere dici potest domus et ordinis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.