PL 152, col. 488

Vita antiquior (Auctor incertus), J. P. Migne

Carthusiensis patronus et fundator; et quamvis non
primus, tamen quodammodo praecipuus institutor.
Feliciter igitur fundata et inchoata fuit domus, et
ordo Carthusiensis tempore summi pontificis Gregorii
septimi, cui in papatu successit papa Victor,
qui valde modicum, id est, tantum uno anno et
mensibus quatuor circiter vixit. Quo mortuo, Urbanus
secundus creatus est, cujus magister Bruno
prius praeceptor fuerat et magister.
15.
Hic cito post creationem suam recordatus
sapientiae et sanctitatis et discretionis eximiae magistri
sui Brunonis, statim cogitavit eum habere, ut
eum dirigeret et juvaret ad apostolatus sollicitudinem
et onera perferenda. Cum igitur praefatus
magister Bruno jam sex annis eremum Carthusiae

inhabitasset, et vocatus ad curiam Romanam, oporteret
eum summo pontifici obedire, et filiorum suorum
cellicolarum societatem gratissimam, saltem ad
tempus, deserere, ipsi subditi sui tanto sunt propter
hoc dolore concussi, et tanta tristitia perturbati,
quod omnino etiam ipsi dixerunt, se nullo modo in
Carthusia mansuros, si eosdem accideret, tam dulcissimi
et dilectissimi Patris orbari praesentia et
providentia spoliari.
16.
Magister igitur Bruno propter istam filiorum
desolationem non leviter desolatus, obedientiae tamen
debitum summo pontifici non volens nec valens
licite denegare, ne locus Carthusiae, a cellicolis
derelictus, ad profanas et indignas manus, aut usus
saecularium deveniret, ipsum Casae-Dei abbati, qui

fuerat unus de primis fundatoribus, facta donatione
et cessione, reliquit, confecto super hoc ei publico
instrumento. Deinde venerabilis Pater, ad summum
pontificem veniens, eidem non longo, sed brevi
tempore assistens, consiliis et auxiliis salutaribus
ejus multa onera supportabat, et multum in regimine
sanctae Dei Ecclesiae ejus sollicitudinem sua
promptitudine sublevabat.
17.
Diu tamen patienter dissimulare non potuit
tristitiam, et dolorem conceptum de suorum dispersione
filiorum, et strepitus et tumultus curiae, impedientes
dulcedinem et quietem, qua frui et pasci
in eremo consueverat, graviter ferens et diutius
ferre non sustinens, exposita summo pontifici sua

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.