PL 152, col. 637

Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

Psalterium est quoddam musicum instrumentum
quod ex superiori cavitate resonat. Et quia instrumento
tali psalmorum melos canebatur, ab instrumento
suo nomen recte totum opus istud accepit.
Sicut enim psalterium a superiori resonat, ita
et opus hoc totum de superiori, id est de Dei laude,
resonat. Intentio autem operis hujus multiplex esse
per titulorum singulorum diversitatem ostenditur.
Tum enim de Incarnatione, Nativitate, Passione,
Resurrectione et caeteris actibus Christi, tum de
salvatione bonorum damnationeque malorum prophetare
intendit; in quibus omnibus Dei laudes attenduntur.
In passione enim, et caeteris ejus actibus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.