PL 152, col. 641
Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
meditabitur,
quod sicut Adam male operari consuevit,
ita et ipse bene consuescet operari. Et quia non
abibit, non stabit, non sedebit, et in lege Dei meditabitur, erit tanquam lignum,
id est revera lignum
vitae aliis, quod praefiguratum est in illo ligno vitae,
quod legitur in paradiso fuisse [(Gen. II, 9)] . Et ostendit
per quid erit aliis lignum vitae, cum subjungit. Quod plantatum est,
id est qui conceptus in Virgine, secus decursus aquarum,
id est per infusiones donorum
sancti Spiritus, quae reficiunt et purgant sicut
aquae, ut impleatur illud Gabrieliticum: « Spiritus
sanctus superveniet in te [(Luc. I, 35)] , » etc. Quasi
dicat: Vere erit lignum vitae, cum sit tale lignum quod plantatum est,
id est erit conceptum in utero
Virginis per operationem sancti Spiritus. Non erit
lignum mortis, ut Adam. Vel ita: Eritlignum vitae,
ut quamvis lignum vitae futurum sit, tamen erit tale
lignum quod plantatum est, id est conceptum erit secus decursus aquarum,
id est juxta decursus populorum,
quasi dicat: Quamvis sit lignum vitae, tamen
erit sic conceptus ut naturam habeat in mortem
decurrendi, ut populi (qui aquae ideo dicuntur
quia labiles et defluentes sunt in mortem, ut aquae
defluunt). Et per hoc commendat ejus obedientiam
usque ad mortem, et confirmat fidem nostram, ne,
propter divinitatis sublimitatem, ignoremus mortalitatis
humilitatem. Et quia dixerat eum lignum, ne
putaret quilibet ex quo nasceretur, fructum pro quo
veniret illico se daturum, determinat sic quid lignum
dabit. Non statim ex quo erit, sed in tempore suo,
id est in tempore mortalitatis suae, fructum suum,
reparationem scilicet generis humani, quae erit fructus
mortis ejus. Et cum sit lignum vitae, folium ejus,
id est verbum ejus non defluet, id est non annihilabitur,
sicut ipse testatur: « Coelum et terra transibunt,
verba autem mea non transibunt [(Matth. XXIV,
35)] . » Vel ita continuatur, secundum aliam sententiam:
Et quamvis ipsum plantatum sit secus decursus
aquarum, id est populorum, id est quamvis decurrat
in mortem ut populi, tamen folium, id est verbum ejus non defluet.
Et bene verbum folium dicitur;
sicut enim folia arborem ornant, et inter ea fructus
latitat, sic et ipsa verba ornamentum Ecclesiae sunt,
et in eis est fructus adhuc latens, vita scilicet aeterna.
Vel potest hic esse similitudo sic Et quia in lege
meditabitur, erit tanquam lignum, quod plantatum est
secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in
tempore suo. Et folium ejus non defluet, id est erit
comparabilis ligno plantato juxta abundantiam
aquarum, danti fructum in tempore suo, cujus folium
non defluet, quia sicut ei non deest humor ad
fructum in tempore suo dandum, ita nec illi deerit
sancti Spiritus vigor et doctrina, ad spirituales filios
in tempore plenitudinis Deo fructificandum, et sicut
illius ligni folia non defluunt, ita nec ejus defluet
verbum. Et, cum talis tantusque fructus sit, omnia
opera et miracula quaecunque faciet prosperabuntur
credentibus in eum, id est quidquid in hoc mundo