PL 152, col. 642

Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

faciet, ad utilitatem et aedificationem suorum cedet.
Sequitur:
Non sic impii, etc. Cum dicit: Non sic impii erunt
ut Christus dat intelligere, per aposiopesim, quia 4
pii sicut Christus erunt, sicut idem dicit: Estote
sancti, sicut, quia ego sanctus sum [(Lev. XI, 42;
Matth. V, 48)]
. Non quod tantum sanctitatis, quantum
ipse habuit, sanctus aliquis habuisset, sed quod
unusquisque alius quidem multum, alius vero minus
mundus, Dei sanctitatem retinet, ut ait Apostolus:
« Qualis terrenus Adam, scilicet tales et terreni [(I
Cor. XV, 48)] , » ei scilicet conformes. Qualis spiritualis,
id est Christus, tales et spirituales, id est ejus
obeditores. Versus autem iste sic continuatur et
exponitur. Vir beatus non abibit, non stabit, non

sedebit, sed in lege Domini meditabitur. Et ideo erit tanquam lignum,
et ipsi similes, pii scilicet, similiter
erunt. Impii vero non sic erunt, non sic. Repetitio
haec ad hoc fit ut confirmet pios, et exterreat
impios; quae repetitio non est apud Hebraeos. Sed
ipsi erunt tanquam pulvis, id est similes pulveri,
id est aridi a doctrina, sicut pulvis ab humore, quem
projicit ventus, id est separat diabolus a facie terrae,
id est a praesentia Christi; cui fideles innituntur
sicut nos huic terrae innitimur. Et ideo quia pulvis
erunt impii non resurgunt, id est non resurgent in
judicio, id est ad hoc ut judicentur, testante Apostolo:
« Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt [(Rom. II, 12)] .
» Sciendum vero est, quod in
judicii die alii resurgent in judicium, alii non in judicium,

ut gentiles. In judicium autem alii ut judicent,
sicut perfecti, alii, ut judicentur. Qui judicabuntur,
alii salvabuntur, ut boni, alii damnabantur,
ut falsi Christiani, haeretici et Judaei. Dubium quidem
est, cum inde non habeatur auctoritas, an in
judicio vox futura sit elementaris, an non. Si vero,
secundum quosdam, dicatur non futura, sic exponetur
in judicio: impii non resurgent in judicio, id est
ut tunc tandem certum sit eos esse damnandos, jam
enim certum est; de falsis vero fidelibus, tunc tandem
fiet judicium, id est certitudo. Manifestum
enim tandem tunc omnibus erit illos damnatione
dignos esse. Nam si jam certum esset, non utique
pro eis orationes et sacrificium Deo vivorum sedulitas

offerret. Perfecti autem cum judicabunt, id est
sanctitatis comparatione sibi similes ostendent esse
salvandos, dissimiles vero damnandos.
Et quia dixerat impios non resurrecturos in judicio,
et in hoc multum eos depresserat, ne falsi fideles in judicio
resurrecturi pro sola fide sine operibus
se salvandos esse putarent, removet hoc sic: Impii non resurgent in judicio, neque peccatores,
id
est a Deo apostatantes in concilio justorum, id est ad
hoc ut sint in congregatione justorum, quamvis in
judicio resurgant. In Hebraico vero habetur in Synagoga.
Ideoque rectius est in Latino in concilio.
Potest tamen legi in consilio. Concilium enim dicimus
congregationem ad aliquid utilitatis statuendum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.