PL 152, col. 643

Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

eo adunatam. Synagoga vero interpretatur congregatio.
Vel ita legi potest versus iste: Si impii
superius accipiantur generaliter et pro infidelibus et
pro fidelibus peccatoribus, impii non sic erunt. Et
ostendit per partes quare sic dicens. Et hoc ideo,
quia impii, id est infideles non resurgunt in hoc
mundo ab infidelitate sua in judicio, id est per judicium,
id est ita ut per confessionem judicent, id est
damnent infidelitatem suam. « Nam si semetipsos
(ut ait Apostolus) judicarent, non utique a Domino
judicarentur [(I Cor. II, 31)] . » Neque peccatores, id est
falsi fideles, resurgunt ad hoc ut sint in consilio justorum,
id est ut sicut justi voluntates suas Dei voluntatibus
postponant. Potest et hoc utrumque dici
de infidelibus, ut impii sint, id est Deum ignorantes,

et in judicio non resurgentes, et peccatores, id est
suas voluntates Dei voluntatibus praeponentes, ideoque in concilio
vel consilio justorum non existentes.
Sequitur: Quoniam novit, etc. Idem sic continuatur:
Pii erunt tanquam lignum, id est sicut Christus,
et hoc ideo, quoniam novit Dominus, id est
probavit, amavit viam justorum, id est bonam vitam
in hoc mundo quae via est ad vitam aeternam. Et impii
non sic erunt; et hoc ideo quia Dominus non
novit iter eorum, id est vitam. Et cum debuit dicere, non novit,
ponit aequipollenter effectum per causam, perire
scilicet pro non noscere. Iter impiorum peribit,
id est prava vita eorum, quae est iter eis ad infernum, peribit,
5 id est eos perire faciet, cum a Deo
ignoretur, id est non ametur, sicut idem in Evangelio

testatur: Amen, dico vobis: Nescio vos [(Matth.
XXV, 12)]
, id est non amo. Vel aliter hoc continuatur,
ut expositio non mutetur: Peccatores non resurgent
in concilio vel consilio justorum, et impii in judicio;
et hoc ideo erit, quoniam Dominus novit viam
justorum, et iter impiorum peribit, id est ideo non
vult eos esse cum justis, quia vita justorum ipsi
placet, vita vero impiorum displicet.
IN PSALMUM II.
Psalmus autem qui hunc sequitur, a quibusdam
cum superiori dicitur unus, et a quibusdam, alius.
Dicitur enim in Actibus apostolorum secundus iste
psalmus [(Act. XIII, 33)] . Primus, quod facile solvitur;
titulatorum enim psalmorum primus est, cum

primus titulo careat. Quantum vero ad ordinem
psalmorum, secundus, alioquando enim centum
quinquaginta non essent. Si vero sit secundus, sive
cum primo idem, semper cum superiori continuatur.
Sciendum est autem titulos psalmorum, intentiones,
vel per rei gestionem, vel per vocis interpretationem,
vel etiam per utrumque designare. Per rei
gestionem, cum aliquid gestum quod ad figuram
pertinet denotatur, ut quando dicitur: David psalmus;
cum fugeret a facie Absalon, quod ad Christi
figuram factum est. Per vocis interpretationem,
quando sola vocis interpretatione, sine rei gestione
psalmi designatur intentio, ut in hoc secundo
psalmo, cujus titulus talis est: Psalmus David. Quod
sic exponitur: Psalmus, id est tractatus iste attribuendus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.