PL 152, col. 653

Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

Ecclesiae tendenti in finem, id est in Christum, qui
finis, id est terminus est justorum; citra quem et
ultra quem nemo justorum consistit, sed in eo, juxta
Apostolum, « Multi unum corpus sumus in Christo [(I Cor. XII, 20)] ,
» David dico, oranti pro ea quae
haereditatem aeternae patriae consequitur: nunc spe,
quandoque consecutura re, id est per se. Sed per
hoc quod ponit pro ea quae 12 haereditatem consequitur,
quod innuit per contrarium aliam esse quae
non consequetur, id est Synagogam et falsos Christianos
et haereticos, intendit vero in hoc psalmo
Ecclesia orare Deum, ut tandem illam haereditatem
consequi possit. Postea vero enuntiat se haereditandam,
illos autem expellendos esse, et ideo sic orat
ut se non sola operatione et cogitatione, sed etiam

voce exercendo majorem erga Deum affectionem habeat.
Ideoque se haereditandam, illos autem exhaeredandos
esse denuntiat, ut sic eos ab injustitia sua
retrahat, et hoc sic dicit.
Verba mea, id est quae vana et phantasmatica non
sunt, sed talia qualia ego proferre debeo, ex recta
intentione procedentia, auribus percipe, id est audi,
Domine. Quod dicit auribus percipe, ad humanum
modum dicit, quasi dicat audi ut impetrem. Bene
dicit, Domine, cum posset dicere, sponse, ut humilior
sit, quasi dicat: Qui Dominus meus es, cujus
voluntates meis voluntatibus praepono. Et quia verbis
nequeo semper orare, si aliquando bona devotione
oravero, intellige clamorem meum, id est gratam
habe illam devotionem quae te orat sicut intensus

clamor, et ut verba mea magis magisque digna sint
tua exauditione, intende, id est intentionem da, id
est perseverantiam voci orationis meae, id est voci
meae oranti, et merito. Nam rex meus, id est me
regis, habeo me non secundum regnum meum, sed
secundum regnum tuum, et Deus meus. Non sum
de illis « quorum Deus venter est [(Philip. III, 19)] , »
non aufero locum deitati tuae in me, quasi dicat:
Debes mihi acquiescere, quia habeo me secundum
velle tuum, non secundum meum. Oratione facta, se
exaudiendam enuntiat, sic: Dico percipe, intellige,
et revera mane exaudies vocem meam, id est in die
judicii quod clarum erit ut mane, perficies petitionem
meam, o Deus qui potens es, cui me servam
feci,
quoniam ego et oro et orabo perseveranter ad
te promerendum, non ad aliquid terrenum, quasi
dicat: Quia postulo quod postulare debeo, te scilicet.
Cum dicit mane exaudies, innuit quia in ipso
principio diei judicii petitionem ejus perficiet. Mane
namque principium est diei, et exponit de quo exaudiet?
Sic dico exaudies, et sic mane, id est die judicii astabo,
id est praesens ero tibi corporali praesentia,
secundum illud: « Ubi ego sum, illic et minister
meus erit [(Joan. XII, 26)] , » et illud: « Cohaeredes
autem Christi [(Rom. VIII, 17)] , » et non
solum astabo, sed videbo te facie ad faciem juxta
Apostolum: « Videmus nunc per speculum, tunc
autem facie ad faciem [(I Cor. XIII, 12)] , » et inde
scio quod astabo, quoniam cum sis Deus et tuae naturae,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.