PL 152, col. 654
Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
scilicet iniquitas repugnet, non es volens iniquitatem;
iniquum enim esset si me te solum, sicut
petere debeo, petentem non admitteres, et per contrarium
iterum certa sum, quia astabo et videbo;
nam neque malignus, id est Judaicus populus qui
malignus est, id est sterilis a bono, habitabit juxta
te, id est non erit haeres haereditatis aeternae tecum,
sicut testatus es. « Auferetur a vobis regnum Dei, et
dabitur genti facienti fructus ejus [(Matth. XXI, 43)] : » neque injusti,
id est falsi Christiani qui ab injustitia
sua non desistunt, permanebunt ante oculos tuos,
id est ante praesentiam tuam. Venient quidem ante
te ad judicium, sed non permanebunt, id est diu
manebunt ante praesentiam tuam, sicut scriptum
est. « Tollatur impius ne videat gloriam Dei (Isa.
XXVI, 10). »
Vere non permanebunt, nam tu odisti et semper
oderis omnes qui operantur iniquitatem, non qui operati
sunt et cessaverunt, sed qui operantur quandiu
vivunt, perseveranter; et tu perdes et in corpore et
in anima omnes qui loquuntur mendacium, id est
haeresim, quibus non sufficit cogitare, nisi proferant
ore, non qui locuti sunt et respuerunt, sed qui cum
perseverantia loquuntur, et quia indeterminate dixerat mendacium,
cum multa mendacia venialia sint,
determinat de quibus mendacibus intendat, faciens
apostropham ad 13 auditores ut illos a mendacio
illo deterreat; sic dico, quia perdet et verum est;
nam dominus, id est ille qui dominus est et potens
et justus, abominabit, id est tam vehementer exsecrabit,
quod nec hominem esse reputabit, virum
effusorem sanguinum, id est illum mendacem qui
est vir sanguinum effusor, id est qui est interfector
hominum, et exponit qualiter interfector sit, cum
addit: Et dolosum, id est et illum virum sanguinum,
dico qui interficit proximos suos dolo verborum
suorum, id est haeresi sua. Et non dicit sanguinum
eo quod sanguinem effundat, sed quia interficit sicut
ille qui sanguinem effundit, et bene ponit non
hominem sed virum, cum ad hoc omnibus viribus
nitatur ut mentiatur; et merito singulariter virum
ponit, cum pluraliter omnes posuisset, ut ostendat
in hoc quod mendaces sunt, unam massam esse;
cum autem de his dicat perdes et abominabitur, et
de aliis dixerat non habitabit, non permanebunt,
innuit eos gravius esse puniendos.
Cum vero subjungit: Ego autem introibo, etc.,
idem est quod superius posuit verbis aliis: mane
astabo, et videbo. Sed quia dixerat se astituram et
visuram propter merita sua, quia scilicet et recte
et quid orandum erat, orabat; repetit ut ostendat
se non propter merita tantum, sed per Dei misericordiam
etiam intraturam: et hoc sic dicit dolosum
abominabitur Dominus, ego autem introibo in domum
tuam, id est in Jerusalem coelestem; confidens in multitudine misericordiae tuae,
id est in
multiplici misericordia tua, non in meis meritis
tamen, et ut introire possim hic prius existens in
timore, et non servili, sed tuo, id est in casto timore: