PL 152, col. 656

Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

eam gloriam non sibi sed tibi. Omnes qui
diligunt nomen tuum, id est qui non timent pro
mala conscientia sua hoc quod Dominus est. Sed
diligunt nomen tuum, id est hoc quod Dominus es,
et digne gloriabuntur; quoniam tu qui justus es,
potens et misericors: benedices justo, id est aeternam
benedictionem eis impendes: et bene dicit justo,
non justis: ut ostendat unum quid in se futurum
sicut Apostolus dicit: « Occurremus in virum
perfectum [(Ephes. IV, 13)] : » dico quia benedices,
et ut digni simus ibi benedictionem recipere:
Deus qui potens es coronasti nos, id est circumcinxisti
nos hic ut scuto bonae voluntatis tuae, id est
bona voluntate tua, misericordia scilicet ut scuto,
id est ut sit nobis munimentum, sicut scutato scutum

munimentum est. Quod dicit, coronasti nos,
per similitudinem dicit patronorum, qui oppressum
ut eripiant scutatis militibus coronant, id est circumdant;
ita et Christus ut ab hostibus visibilibus
et invisibilibus eruat, misericordiae suae nos virtutibus
circumdat et munit.
IN PSALMUM VI.
Sequitur titulus sexti, sic: In finem in carminibus
pro octava psalmus David: Quod sic exponitur,
psalmus iste attribuendus David, id est poenitenti,
qui prius a diabolo per peccatum superatus, tandem
iterum effectus est David, id est manu foris,
pugnare rursus intendens contra diabolum: et jam
desiderabilis Deo per poenitentiam: David dico tendenti
in finem, id est in Christum in carminibus,

id est per laudes, per hoc scilicet quod laudat eum
poenitentia et bona operatione sua, id est laudabilem
eum ostendit. Carminibus dico actis pro octava,
id est contuitu aeternae quietis, quae futura est in
octava die, id est in die judicii: et videtur illud
idem negotium in hoc psalmo esse quod in superiori.
Pro aeterna namque quiete tractat psalmus
uterque: in hoc tamen differunt: quod in superiori
fideles jam certi pro illa orant: in hoc vero poenitens
de peccatis dolens perpetratis, suspirans ad
ipsam quietem quam se malis meritis videt amisisse,
orat humiliter pro suorum delictorum remissione
sic.
Domine, cui me servum per poenitentiam facio,
ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias
me;
quasi dicat: Non reformido quidem hic
tribulationibus argui, et corripi: nam secundum
Salomonem: « Quem diligit Dominus corripit [(Prov.
III, 12)] . » Siquidem « flagellat Deus omnem filium
quem recipit [(Heb. XII, 6)] ; » et alibi: « Qui parcit
virgae odit filium [(Prov. XIII, 24)] : » sed hoc oro ut non arguas,
id est convincas et ostendas me mala
fecisse per furorem tuum mihi illatum, id est per
aeternam vindictam, et quia multi non in furore sed in ira,
id est in diuturna poena purgatoria usque in
diem judicii punientur, tunc tandem evasuri. Addit: Neque in ira tua,
id est, in illa diuturna poena corripias
me, idem est hic corripias et hic arguas; sed miserere mei,
Deus, id est cum misericordia in hoc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.