PL 152, col. 657
Expositio in Psalmos (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
mundo me flagellis transitoriis argue et corripe. Et
necesse est ut hoc orem; quoniam infirmus sum, id
est debilis, non potens per me sanari; vel infirmus,
id est aeger in peccatis, et quia conturbata sunt ossa
mea, id est quia adeo sum infirmus quod etiam ossa
mea, id est virtutes quae sunt fortitudo animae, sicut
ossa corporis fortitudo: 15 sunt conturbata, id est
penitus perdita et annihilata propter peccata; sana
me, Domine, quia bonus medicus es et potens; vel
sic continuatur: infirmus sum, id est per me non
potens sanari. Et ideo sana me, Domine, qui potens
es; et necesse est ut hoc orem. Quoniam conturbata
sunt ossa mea, id est virtutes; debes mihi misereri,
quia Dominus meus es, et ego infirmus sum. Et ideo
adhuc: Quia anima mea turbata est valde, id est
conpuncta peccatis suis, et tu, Domine, cui me
servum feci, usquequo differes consolari remittendo
peccata? Quasi dicat: Noli diu differre, sed (ex nimio
desiderio suspensive dicit) noli differre sed convertere
per gratiam ad me, conversum ad te per
poenitentiam, et eripe, id est vi extrahe animam
meam a peccatis, et post salvum me fac, restituens
me in justitiam in qua eram antequam tam graviter
peccarem, et hoc non propter merita mea, sed propter
misericordiam tuam, quia naturaliter misericors
es, et ego non sum adhuc in morte, bene potest
mihi medicina impendi, id est non sum in desperatione
misericordiae tuae, et hoc probat a toto sic.
Quoniam non est in morte, id est in desperatione
dicendus, qui memor sit, id est tui, id est qui memor
est misericordiae tuae; et ego memor sum:
ideoque non sum in morte, et quod nullus memor
est in morte, ostendit per oppositam sententiam
sic: nam quis positus in inferno, id est in desperatione,
qua pervenit ad infernum, confitebitur tibi,
id est laudabit te de misericordia tua? Nullus. Sequitur: Laboravi,
etc. Sed sic continuatur: Dico
quod debes misereri, ideo quia anima mea est conturbata,
id est compuncta: et non solum hoc habeo,
sed ego jam in gemitu positus laboravi in jejuniis,
vigiliis, et aliis satisfactionibus, et in hoc ostendit
se jam magis dignum exauditione: magis enim est
jam laborasse, quam solummodo gemuisse, et adhuc lavabo,
id est purgabo lectum meum, id est
conscientiam meam, flendo, incedens per singulas
noctes, id est per omnes noctes; non per partes noctium,
id est recordans singularum noctium, id
est peccatorum, quae ad noctem ducunt, ad mortem
scilicet aeternam, et pro unoquoque peccato deflebo
et satisfaciam, et sic purgabo conscientiam, meam,
quae hucusque foeda fuit, et post rigabo, id est irriguam
faciam et fertilem bonarum cogitationum
Deo; stratum meum, id est conscientiam meam, quae
hucusque arida fuit et sterilis dum male cogitarem.
Stratus vero et lectus idem sunt hic. Conscientia
vero per similitudinem dicitur lectus et stratus.
Sicut enim lecto sanus requiescit, aeger vero minime
quiescere potest; ita et conscientia bonis et
requies, malis vero tormentum et anxietas, et ideo