PL 153, col. 20

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

fides, non superbiendo derogare gratiae Dei; hoc
autem debere fieri, pro nomine ejus, id est ad gloriam
nominis Dei. In quibus, id est inter quas gentes, estis
vos Romani, et gentiles, et Judaei vocati, id
est per vocationem gratiae Dei. Non ex merito vestro
ad fidem electi estis, inquam, Jesu Christi, id est ad
hoc ut sitis Jesu Christi; quia si modo Judaei vellent
objicere se non debere subjici Paulo, cum
gentium tantum apostolus sit, errarent. Postquam
enim inter gentes habitant, de apostolatu ejus sunt,
cujus et gentes, ut si modo quilibet alienigenae veniant
in episcopium aliquod, etiamsi natione alieni
sunt, propter habitationem tamen computabuntur de
ipso episcopio. Sic illi Judaei, quia ad gentes contulerant
se, in gentibus deputabantur. Paulus, inquam,

talis et talis, apostolus Dei, scribit omnibus qui sunt
Romae. Ut autem infideles excludat, subdit: omnibus
dico dilectis Dei, id est quos Deus diligit, et ut sui
fierent praeelegit. His dico ex dilectione et gratia
Dei vocatis sanctis, id est ad hoc ut sint sancti,
sit vobis gratia, id est remissio peccatorum vestrorum; et pax,
id est tranquillitas animi, et perseverantia
in bonis, a Deo qui potest, Patre nostro, et
ideo voluntatem habet; et a Domino Jesu Christo,
qui similiter et vult et potest. Paulus multiplici et
aspera increpatione correcturus Romanos, ut benigne
sustineant aspera quae dicturus est eis, eosque
sibi reddat benivolos, praedicit se, gratias agentem
Deo pro bonis quae jam acceperunt, et de his quae

adhuc necessaria sunt illis omni sollicitudine orare
Deum. Quasi diceret: Ego de instructione vestri
multa dicturus sum vobis, sed primum 8 ante omnia
dicam quod amplius mihi gratum est, et de quo
magis sum sollicitus: hoc scilicet, gratias ago Deo.
Gratias agere Deo, est totum Deo attribuere, et nihil
homini. Unde ait: Gratias ago Deo, id est bona
quae jam in vobis video, gratiae Dei ascribo, et non
vobis: Deo meo, qui quodam spiritali [speciali] modo
meus est. Per Jesum Christum, quem solum medium
habeo inter me et Deum. Vos autem per me transitis
ad Christum, et per Christum ad Deum. Et ideo
gratias dico per Christum. Vobis autem gratiae
agendae sunt per me Christo, et sic Deo. Fortassis
putarent alteri, vel Judaei solum, vel gentiles, quod

pro alteris tantum gratias ageret, id est bona eorum
soli gratiae Dei ascriberet; ne per hoc alter in alterum
se efferat, ait: pro vobis Romanis, seu sitis Judaei,
seu gentiles, omnibus ago gratias, et bonae fidei
vestrae ipsi soli ascribo. Determinat unde gratias
agat, dicens: Inde gratias Deo refero, quia fides
Dei in vobis est. Et vestra fides vobis solis non proficit,
sed annuntiatur in universo mundo. Audito
enim quod Romae sit recepta fides Christi, quae est
caput orbis, suscipiunt eam caeteri, imitando caput
suum. Vere bonae vestrae fidei jam habitum, gratiae
Dei bonae ascribo, quia in orationibus meis memoriam
vestri facio, id est pro bonis quae habituri
estis Deum orans ipsi totum ascribo. Si enim bona
post fidem venientia, Dei gratiae ascribuntur, maxime

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.