PL 153, col. 21

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

pro fide agendae sunt gratiae Deo, quae hominem
de solis peccatis trahit ad justitiam. Et quod memoriam
vestri facio, mihi testis est Deus; quem si ad
testificandum quod falsum est advocarem, falsitatis
reum judicarem.
Fortassis diceret aliquis: Quia Deum non curas,
ideo leviter eum falsae rei testem advocas. Contra
hoc ait: Cui Deo ego servio; servus autem ad testimonium
falsitatis, Dominum non vocaret. Servio
utique Deo in spiritu meo, id est ex voluntate, non
ex coactione; vel in spiritu, id est non in carnalibus,
sed in spiritualibus servio Deo. Determinat in qua re
serviat, scilicet in Evangelio, id est in annuntiatione
Filii ejus. Hoc autem servitium magis tunc temporis
gratum erat Deo, praedicare gloriam Christi, Filii Dei.

Inde mihi testis est Deus quod in orationibus meis
facio memoriam vestri, id est facio Deum memorem
vestri, sine intermissione, quia nunquam orans
intermitto vos. Posset quidem orare semel in mense,
et sic parum esset eos tunc non intermissos fuisse.
Ideo ait: In orationibus semper, id est omni die
continuatis, memoriam vestri habeo, non solum
orans, sed etiam obsecrans, in quibusdam sacramentis
et conjurationibus Deum obnixe postulans, si
exauditus habeam iter veniendi ad vos. Habeam
dico. Quomodo, id est sub quacunque difficultate hoc
fieret, seu latronem, seu tempestatem non curarem.
Habeam hoc tandem. In hoc ostendit se diu desiderasse,
nec potuisse se efficere. Habeam iter aliquando,
id est in quocunque tempore, seu hieme,

seu aestate hoc fieret, non curarem. Item dico pro
spiritu in hoc, ut quod volo efficerem, et quia multae
res effectum habent, quae Deo displicent, addit: In
voluntatem Dei. Nisi enim Deus hoc vellet, effectum
hujus rei potius nollem quam cuperem. Ideo volui
venire ad vos, quia desidero videre vos: ad hoc ut
impertiar vobis aliquid gratiae. Vos quidem gratiam
fidei jam habetis, sed cum, ad custodiam hujus, aliae
gratiae opportunae essent, ut gratia unitatis, non tamen
determinat quam gratiam; quia ministraret
eis omnem illam quam videret necessariam. Impertiar
dico aliquid gratiae, non saecularis, ut esset si
conciliaret illos cum quibuslibet principibus mundi,
sed gratiae spiritualis, id est quae gratia nutriat spiritum
in vitam aeternam. Ne forte gratiam fidei,

quam a discipulis Pauli acceperant, inutilem opinarentur,
quia dixit se daturum illis gratiam, ait: Non
dico ut impertiar vobis gratiam ad initiandum vos in
fide (fidem enim sanam accepistis), sed ad confirmandos
vos, id est ad confirmandam fidem vestram in
his quae fidem comitari debent, scilicet ut unitatem
habeatis. Nec alter alterum digniorem, seu indigniorem
gratia Dei judicetis. Hoc quod dico desidero 9
confirmare vos, id est desidero consolari in vobis
simul. Ubi ait simul consolari, ostendit se de errore
eorum doluisse; ubi ait simul, innuit quod per
doctrinam suam consolandi sunt; et propter utrumque
aequanimiter debere eos tolerare quamlibet asperam
increpationem Pauli, cum et per hoc consolandi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.