PL 153, col. 30

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

opera, cadunt in hoc malum, quod impunitatem
sibi pollicentur; et iterum per malum impunitatis
sibi promissae, ruunt in aliud, in hoc, scilicet quod
abutuntur bonitate et patientia Dei, quod ibi supra
ait, quia tu effugies judicium Dei, idem supra significaverat,
ubi ait. Non intellexerunt quoniam qui talia
agunt, digni sunt morte [(Rom. I, 32)]
; in utroque
agens de impunitate, quam sibi promittunt. Sed ibi
tantum de gentilibus, hic vero de utrisque intelligit,
et ante putando te effugere judicium Dei, contemnis
divitias ejus bonitatis; dictum a similitudine potentis:
qui si porrigeret cibum alicui, ille vero cui
porrigeretur indignans eo uti projiceret eum, videretur
sic spernere non cibum, sed datorem cibi,
Sic ille qui abutitur bonitate Dei, non utens ea ad

correctionem, ad quam Deus dat, hic reus est non
tantum praeteritorum, sed etiam contemptae majestatis. Divitias bonitatis
ideo dicit, quia Deus et temporalia
abunde dat malis, quibus nec digni essent,
ut, considerantes benignitatem Dei, revertantur ad
eum. Dat etiam magistros qui doceant, et intelligentiam
qua ad Deum reverti bonum esse sciant, et
multa alia. An divitias bonitatis ejus contemnis, et
divitias patientiae ejus, quia non in uno sed in mille
peccatis te patitur; et divitias longanimitatis, quia
per multa tempora correctionem tui sustinet, contemnis,
inquam, ignorans quoniam benignitas Dei
per bonitatem, patientiam et longanimitatem, quantum
in se est, adducit te ad poenitentiam? Benignitas
Dei, quantum in se est, vocat te ad poenitentiam; sed
secundum duritiam tuam,
id est secundum actus tuos
obstinatos in malo, et secundum cor tuum impoenitens;
quia nec a malo opere recedis, nec te male operari
intelligis. Sunt enim quidam in malis operibus
obstinati, qui tamen se male agere credunt. Tu, inquam,
secundum cor impoenitens, thesaurizas tibi
iram, id est congregas tibi propriam damnationem
futuram in die irae, id est communis damnationis impiorum.
Die enim revelationis justi judicii Dei; quia
in die illo Christus esse judex omnium credetur ab
impiis, qui semper hoc negaverunt. Tunc enim videbit
eum omnis caro: qui Deus reddet tunc unicuique,
et Judaeo et gentili, secundum opera ejus, non
parcens gentili pro ignorantia, nec salvans Judaeum

pro lege, vel genere Abrahae. Quod dixit in toto, per
partes exsequitur, dicens: Unicuique reddet secundum
opera. His quidem qui sunt boni operis, id est
qui bene operati sunt secundum patientiam, id est
non abutentes patientia Dei, sed corrigentes se cum
sustinerentur a Deo. Vel secundum patientiam, quia
aequanimiter toleraverunt quaecunque adversa pro
Deo. His utique reddet gloriam, id est claritatem
corporis et illuminationem animae. Et reddet honorem,
quia in praesentia Christi inter honorabiles;
quia cum angelis Dei reddet etiam incorruptionem,
id est permanentem statum in gloria et honore, quae
per horam habere possent et perdere. His cum hac
determinatione dico quaerentibus vitam aeternam, id
est si bene operentur amore vitae aeternae; non quaerentes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.