PL 153, col. 31

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

inde temporalia lucra vel gloriam mundi; his
qui sunt boni operis, sic reddet; his autem qui sunt
ex contentione, id est qui se contentiose alternatim
praeferunt, hoc vitium maxime reposcit; quia in hoc
laborabant, et ab hoc eos deterrere nititur. His, inquam,
qui contendunt et qui non acquiescunt veritati,
quando bonum suadetur eis; ut Romani qui nolebant
acquiescere discipulis Pauli, sed credebant iniquitati,
praeferentes se alter alteri; his utique erit ira, id est
aeterna damnatio, et talis ira quae sit indignatio. Impii
enim in ignem positi graviter indignabuntur
sibi ipsis, quod male egerint, et interim dum illud
judicium morabitur, in omnem animam hominis operantis 16
malum. Judaei dico primum, id est maxime
operantis malum; quia et naturalis, et datae legis

reus est, et Graeci, id est gentilis, qui de naturali
lege solum arguitur, in animam operantis malum.
Judaei indifferenter et Graeci erit tribulatio, id est
damnatio et angustia. Hoc est illud quod dixit indignatio,
quia determinat de malo quod fieret, et post
judicium et ante. De bono vero non ante, sed post
judicium dicit, quid illi futurum sit interim dum veniatur
ad judicium. Operanti malum erit tribulatio.
Omni vero operanti bonum: Judaeo secundum tempus primum
bene operanti; in Judaea enim principium
habuit Ecclesia Christi; et Graeco, id est gentili,
posterius tempore operanti bonum, erit gloria, id
est illa claritas et honor, quia inter honorabiles erit; et pax,
id est in gloria et honore diuturna tranquillitas.
Vere Judaeo et gentili indifferenter dabitur gloria,

si solummodo bene operati sint.
Nam apud Deum non est acceptio personarum, ut
Judaeum male agentem salvet, quia habuit legem;
gentilem bene meritum reprobet, quia non fuit de
carne Abrahae, cujus fidem melius est imitari,
quam ab eo lineam generis trahere; cum multi
de Abrahami carne, in gentes transierint, multi
vero de gentibus, fidem Abrahae imitando, se dignos
promissionibus Abrahae fecerint, et in Judaeos
reputati sint ut proselyti. Probat Deum non accipere
personam Judaei seu gentilis; quia utrumque
judicabit, et modum judicii futuri in utrumque exponit,
dicens: Vere apud Deum non est acceptio personarum;
quia judicat omnes, et eos qui sine lege,

et eos qui in lege sunt. Quicunque enim peccaverunt
sine lege, id est non habentes legem scriptam, ipsi peribunt sine lege,
id est damnabuntur non de praevaricatione
scriptae legis, sed tantum naturalis. Hoc
de gentilibus dictum est, et quicunque peccaverunt in
lege, id est habentes legem scriptam, ut Judaei, ipsi judicabuntur per legem,
id est de praevaricatione datae
legis adjuncta peccatis eorum damnabuntur. Opponeret
Judaeus, licet transgressus in lege fuerit, se
tamen non damnari, sed parcendum sibi a Deo.
Contra hoc Paulus: Vere habentes legem de peccato
judicabuntur, quoniam apud Deum non sunt justi;
et si apud homines revereantur auditores legis, id
est qui solummodo legem audierunt, nec eam operati
sunt ut Judaei, sed factores legis; sive eam audierint,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.