PL 153, col. 498
Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
His omnibus factis secundum voluntatem suam
(non enim considerabat meritum, sed beneplacitum
misericordiae suae) dixit quod negligentes salutem
Christi non effugient ejus vindictam. Nunc subjungit,
quod vindicandi in omnes habeat potentiam.
Dixi: Quomodo nos effugiemus, et vere non effugiemus
vindictam negligentes salutem Filii, cum praevaricatores
sermonis angelorum puniti sint, quia
Filio subjiciet orbem terrae quem angelis non subjecit.
Hic locus fidem facit a minori. Quod ita ait: Deus
pater non subjecit orbem terrae angelis, ministerio
quidem eorum multa in orbe fiunt. Sed omnia
spectant ad Dei imperium. Orbem terrae dico futurum
subjectum ei de quo loquimur, scilicet Christo.
Vel ita: Orbem non subjecit angelis, quod, scilicet,
ut subjiciatur, futurum est ei, de quo loquimur,
Christo. Quod autem orbis subjiciendus sit Christo,
probat auctoritate David; qui tamen de hac subjectione
futura loquitur, quasi de praeterita, sicut admissus
in divino consilio. Et ut certius exaltationem
Christi super omnia probaret, praemittit humilitatem
ejus, ne si (tacita humilitate) exaltationem assereret,
ambigeretur alium esse qui humiliatus, alium
qui exaltatus est. Unde sic ait: Non ego solus dico
orbem subjiciendum Christo, sed etiam testatus est
idem mecum quis dicens in quodam loco [(Psal.,
VIII, 5, 6)]
. Haec auctoritas adeo nota erat, quod nec
auctoris, nec loci in quo erat nomine indigeret.
Haec, inquam, testatur David loquens ad Patrem. O
Domine, homo ille Christus quid est, admirative, id
est magnum quid futurus est, sed quantum quid
sit; hoc tamen totum per hoc quod tu memor es
ejus hominis. Memor fuit Deus hominis Christi,
quando eum immunem a peccato conservavit. Hominem
eum appello, aut ut expressius dicam homo
ille Filius hominis magnum quid est in eo quod tu visitas eum.
Sicut medicus ut visitet, ingreditur ad
infirmum, sic Deus visitavit Christum in sepulcro,
ingrediendo ad eum ut incorruptibilis resurgeret.
Ubi ait Filius hominis et verum hominem, et non
de semine viri natum ostendit, hominis enim Filius,
non hominum. Et sicut cognovi ejus incarnationem,
sic minorationem ejusdem, minuisti enim eum Filium
Dei in virtute per assumptam naturam passibilitatis
et mortalitatis. Minuisti dico paulo minus, id est
minus per paulum, quia licet mortalis, tamen in
hac mortalitate imperabat angelis. Minuisti paulo
minus separatum ab angelis, id est ab illa dignitate
loci, Deus enim homo factus inter homines est conversatus.
Posita humiliatione Christi, incipit de exaltatione
dicens: Coronasti eum gloria, id est claritate
immortalitatis et honore: quia ipsi flectitur omne
genu. Coronasti ab ea similitudine dicit, qua sicut
victor revertens de triumpho, coronam suscipit; sic
Christus triumphata morte, gloria et honore coronari
meruit. Et eum coronatum constituisti super
opera manuum tuarum super homines et angelos,
quae proprie dicuntur opera manuum Dei, et ita super