PL 153, col. 499

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

opera, quod omnia subjecisti sub pedibus 364 ejus,
id est ipsi plenaria subjectione. Posset enim superior
esse dignitate; quod non tamen inferiora aliqua
subjectione essent ei obnoxia. Modo Paulus quod
David ait omnia subjecisti, quomodo intelligendum
sit, exponit dicens, ait David: Omnia subjecisti. Iu eo autem quod
Scriptura subjecit, id est ostendit
subjecta ei omnia, nihil dimisit non subjectum ei,
quia ubi ait omnia nihil excipit. Si enim habetur,
superius jungitur. Benedico orbem futurum Christo
subjectum, quia in eo quod subjecit ei omnia, nihil
dimisit non subjectum ei. Et licet dixerit omnia subjecisti, nunc
tamen nondum videmus omnia esse subjecta ei,
quare dicebam futurum subjectum ei.
Hodie enim aliquid subjicitur, sed necdum omnia,

cras iterum aliquid, et necdum omnia, et istud necdum
dici poterit, donec in judicio etiam subjicientur
ipsi impii.
Opponeret aliquis: Sicut necdum subjecta sunt,
sic nec in aeternum subjicientur. Ad hoc Paulus: Licet
necdum subjecta sint ei omnia, tamen quia
partem prophetiae in eo completam videmus, scilicet
coronatum gloria et honore, certi sumus partem
quae restat implendam, scilicet ut subjiciantur ei
omnia. Quod ita ait: Eum qui minoratus est modico,
id est per modicum quam angeli; posset enim ab
eo quod erat minorari, ut tamen remaneret major
angelis, ait minor factus quam angeli. Eum, inquam, videmus
jam Jesum, id est salvantem suos, coronatum gloria et honore,
id est claritate immortalitatis,

et quod omne genu flectatur illi. Coronatum,
inquam, non sine merito, sed propter passionem,
quae passio non quoquomodo tolerabilis; sed
passio mortis. Hic jam ostendere incipit, non solum
propter potentiam et ultionem mandata Christi debere
observari, sed (ut illa praetermittamus) propter
dilectionem qua nos adeo dilexit ut pro salvatione
nostra mortem eligeret. Minoratus ideo, ut gustaret
mortem pro omnibus praedestinatis, vel pro omnibus
universaliter. Pretium enim datum est omnibus, si
velint, sufficiens. Gustaret dicit, propter amaritudinem
mortis, quae interius illi sapuit. Vel gustaret,
quia mors illa cito praeteriens, quasi in gustu fuit,
non inebrians per moram. Gustaret, inquam, et

hoc gratia, id est per gratiam, Dei, non enim hoc
promeruerat homo. Ideo gustaret mortem pro omnibus quia decebat eum,
id est Deum Patrem propter
quem glorificandum facta sunt omnia, et per quem
facta sunt omnia. Eum dico qui adduxerat, id est
adducendos praedestinaverat multos filios, id est homines
justificatos ad gloriam, id est ad salvationem.
Eum, inquam, decebat auctorem salutis eorum filiorum
(scilicet Christum) consummare per passionem
mortis sicut promisit. Frustra enim facta essent
omnia, si homo non redemptus periret. Omnis
enim creatura terrena homini deservit; ut homo in
illis materiam habeat laudandi Deum. Si autem
nomo non salvaretur, dispositio Dei falleretur, qui
propter se glorificandum fecerat omnia, cum in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.