PL 153, col. 510

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

et cum tantam habeat potentiam, non minorem habet
sapientiam. Est enim penetrabilior omni gladio,
id est omni humano ingenio: quod quia occulta penetrat,
dicitur gladius perforans interiora. Gladio
dico, ancipiti: quia sicut gladius anceps qui in medio
tenetur ante et retro percutit; sic humanum ingenium:
et de sapientia spiritali, et de scientia humana
intelligit. Sermo etiam Dei est pertingens usque
ad divisionem animae ac spiritus, quia scit bene
discernere quae sint animae, id est sensualitatis: et
quae sint spiritus, id est rationis. Discernit etiam
ipsos actus sensualitatis inter se et dispositiones:
quia aliquando sensualitas rationem secum trahit in
peccatum, modo bene operando consentit spiritui.
Scit etiam discernere ea quae sunt spiritus inter se,

quomodo nunc repugnet sensualitati, quandoque
consentiat: quandoque bene operari secum cogat,
pertingens usque ad divisionem compagum. Vel
(quod idem valet): Discretor etiam compagum animae
et spiritus: quia scit seriem illam quodam ordine
compactam: nunc in sensualitate, nunc in spiritu:
sicut quando sensualitas desinit male agere,
et dehinc bene operando consentire spiritui, et sic
gradatim ascendit etiam spiritus, primum bene
operari incipit: dehinc contemplari illa coelestia, a
coelestibus transiens, figit oculum in ipsum Deum. Discretor etiam medullarum,
id est omnis subtilitatis
animae et spiritus: quia nulla subtilitas eum latere
potest. Discretor etiam omnium cogitationum:
quia novit quidquid homo cogitat, nec solum cogitationum,

sed etiam discretor intentionum cordis,
quia novit quidquid per cogitationes intendat. Et (ut
sapientiam ejus breviter comprehendam) non est
ulla creatura invisibilis, id est quae non appareat in conspectu ejus,
qui tantus est ut simul omnia
comprehendat. Et cum sermo Dei ita sit efficax ut
potentiam efficiendi quidquid velit habeat, et cum
adeo sit sapiens, bene et poterit, et sciet quid unicuique
debeat retribuere. In conspectu ejus nulla
creatura invisibilis: sed omnia sunt nuda, id est
revelata et (quod majus est) etiam interius aperta
oculis, id est perspicacitati ejus, ad quem tam potentem,
tam subtiliter omnia prospicientem, nobis est sermo:
huic enim reddituri sumus rationem de singulis.
Festinate ergo ad eum relicto malo incredulitatis.

Comparavit quidem Jesum, et majorem ostendit
prophetis, et angelis, dicens eum Filium Dei,
sed quomodo in eo penderet tota salus hominum,
necdum dixerat: ad quod possent illi objicere:
Quid prodest nobis si major angelis sit Filius Dei,
cum Deus in eo non disposuerit non salvari? Ad haec
respondet Paulus dicens, quod in eo Deus omnem
salutem proposuit per sacerdotium Christi, Leviticum
destruens sacerdotium, et per gratiam Christi
inutile pondus veteris legis. Littera sic jungitur:
Quia ad istum tam potentem, tam sapientem nobis
est sermo: ergo teneamus confessionem spei nostrae,
id est fidem per quam nobis conceditur sperare futuram
gloriam. Teneamus, inquam, habentes pontificem,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.