PL 153, col. 511
Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne
qui factus est nobis pons in salutem. Pontificem
dico magnum longe prae omnibus Leviticis: qui
pontifex noster penetravit caelos in sublimitate potentiae,
sacerdotes autem de Levi semel in anno
licebat introire in sancta sanctorum, ubi tamen non
erant nisi manufacta. Hic autem potentialiter penetratis
coelis, sedet in dextera patris. Pontificem istum
dico Jesum, id est salvatorem nostrum et potentem
salvare, quia Filium Dei. Nos talem habentes
pontificem, teneamus spei nostrae confessionem. Iterum
ne prae magnitudine Jesu desperarent infirmi fratres,
dicendo quia Filius est Dei, quia coelos penetravit,
nunquam dignabitur condescendere infirmitatibus
nostris ait Paulus. Sine diffidentia teneamus confessionem: quia non habemus pontificem, qui
licet Filius
373
Dei sit, non tamen possit compati et condescendere infirmitatibus nostris,
et secundum fragilitatem
naturae, et etiam lapsis, sed habemus pontificem tentatum
in carne per omnia genera tentationis. Tentatum
dico pro similitudine, id est quia similis fuit
nobis, mortalis et passibilis. Vel, tentatum pro similitudine,
id est ut exemplum in se daret nobis resistendi
tentationibus, et sic tentatum tamen absque
peccato. Ex eo enim quod tentatus est, scit compati;
ex eo autem quod sine peccato, potest liberare. Ergo,
quia et compatientem et potentem liberare habemus
pontificem, ergo cum fiducia adeamus ad thronum
gratiae, id est ad Christum, in quo non quaedam gratia,
sed thronus et sedes est omnis gratiae. De plenitudine
enim ejus omnes accepimus [(Joan. I, 16)] ,
adeamus ideo, ut per eum consequamur misericordiam
de commissis, et apud eum inveniamus gratiam
in auxilio, id est auxiliatricem ad bene operandum
de futuro. Auxilio, inquam, non pro velle nostro sed opportuno,
quia quocunque modo Deus opportunum
videat, nunquam suos inadjutos deseret.
CAPUT V.
« Omnis namque pontifex, ex hominibus assumptus,
pro hominibus constituitur in his quae sunt
ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis,
qui condolere possit his qui ignorant et errant,
quoniam et ipse circumdatus est infirmitate. Et
propterea debet quemadmodum pro populo, ita
etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Nec
quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a
Deo tanquam Aaron. Ita et Christus non semetipsum
clarificavit ut Pontifex fieret, sed qui locutus
est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui
te. Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es
sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque
ad eum qui possit [posset] illum salvum
facere a morte; cum clamore valido et lacrymis
offerens, exauditus est pro sua reverentia.
Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex his quae
passus est obedientiam, et consummatus factus
est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis
aeternae, appellatus a Deo pontifex, juxta ordinem
Melchisedech. De quo nobis grandis sermo, et interpretabilis