PL 153, col. 514

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

bene complacui [(Matth. III, 17)] . » In his verbis Filium
clarificavit. Adjungens autem: « Ipsum audite [(ibid.)] ,
» in hoc verbo pontificem consecravit. Ut
Pater ostenderet dignitatem Filii: tu es Filius meus.
Ita de Christo ait, quemadmodum de pontificatu
ejusdem etiam in alio loco ejusdem Scripturae ait: Tu es sacerdos,
duraturus in aeternum secundum ordinem,
id est secundum dignitatem ordinis Melchisedech.
Sacerdotium autem Leviticum non in aeternum,
sed in tempore duraturum. Ideo sacerdotium
Christi necesse est ut maneat in aeternum, quia sicut,
nisi per cum, beatitudo non potest haberi, sic,
nisi per eum habita, non potest retineri. In hoc iterum
quod in aeternum praelatus est sacerdotio Levitico,
quia, illud in tempore. Et si destruendum sacerdotium

prodesse potuit, multo magis aeternum
sacerdotium Christi; quod etiam alterius est dignitatis,
quia secundum ordinem Melchisedech. Qui
Christus ut certi sitis vos in eo consecuturos misericordiam, in diebus carnis suae,
id est passibilitatis
et mortalitatis suae. Naturale enim est carnis pati et
mori. In his, inquam, diebus obtulit preces et supplicationes
ad Deum. Preces vocat quascunque postulationes
ante passionis articulum fecit. Supplicationes,
dicit quando, instante hora passionis, tanta
intentione oravit ut sanguineum sudorem emitteret.
Obtulit, inquam, ad eum, qui possit salvum facere
illum a morte. Non ut non moriatur, sed ne mors
ipsi diu dominetur. Intendens per se liberatum a
morte, humanum genus ab eadem liberandum. Obtulit,

inquam, ad eum cum clamore valido, non quod
ita alte clamaverit, sed cum valido clamore, id est
cum maxima intentione, et cum lacrymis. Alibi non
invenitur eadem hora lacrymasse Christum, nisi in
hoc Evangelio Pauli; cui non minus est credendum,
quia, si pro Lazaro et pro destructione Hierusalem,
miserando ubique humano defectui, lacrymasse dicitur,
multo magis lacrymasse dicendus est, ut,
consummatione obedientiae suae, defectum humani
generis sanaret. Offerens, inquam, preces cum lacrymis exauditus est,
completo quod postulabat, pro sua reverentia,
id est pro sua religione. Vel pro
sua reverentia, id est pro obedientia qua se Patrem
semper reveritum fuisse probavit. Non tantum preces

cum lacrymis obtulit, sed etiam didicit, non
cognitione, sed per experientiam rei obedientiam ex
his quae passus est, id est per mortem; cum, id est quamvis esset Filius
Dei potens omnia, sic tamen
sacerdotium suum implere voluit. Et ipse consummatus,
id est mortuus. Vel consummatus, id est in
dextera Patris, ut nihil imperfectum haberet constitutus, factus est causa salutis aeternae omnibus obtemperantibus
sibi,
non illis qui sibi renuunt obedire.
Causa utique salutis bene potest esse, quia appellatus
est pontifex non ab hominibus, sed a Deo,
nec secundum Leviticum, sed juxta dignitatem ordinis
Melchisedech. Dicturus eis quomodo sacerdotium
suum legale destruat sacerdotium, et quomodo
omnia legalia in eo finem habeant, quomodo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.