PL 153, col. 515

Expositio in epistolas Pauli (Bruno Carthusianorum), J. P. Migne

vero suum sacerdotium praecesserit legale, et in
aeternum sit permansurum. Primum eos (secundum
partem tamen) aspera invectione aggreditur, et convenienter
primum eos corrigit, ut correcti devotiores
sint ad audiendum, et proniores ad credendum,
dicens: De quo, id est quomodo Christus sit
pontifex secundum ordinem Melchisedech restat nobis sermo grandis,
id est multa comprehendens, et ininterpretabilis,
id est qui modo non possit interpretari,
nec a me, quia non habeo congruos auditores,
nec vobis interpretabilis, quia capere non
potestis. Ininterpretabilis dico ad dicendum, id est
ad exponendum vobis, quoniam vos facti estis imbecilles
ad audiendum, id est ad intelligendum. Vel
sermo iste grandis est et interpretabilis, 376 quia

multa sacramenta hic continentur, quae oportet
exponi. Grandis ideo dico quoniam vos facti estis
imbecilles ad audiendum. Vere imbecilles, nam
cum deberetis esse magistri propter tempus, prolixum
quod habuistis ad discendum; vos enim in
ipso initio praedicationis conversi estis. Cum, inquam,
deberetis esse magistri, nunc rursum indigetis
ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum
Dei. In sermonibus Dei multi gradus continentur:
primum simplex instructio, dehinc media
ad ultimum perfecta. Exordium autem vocat, ut
quando aliquis docetur credere incarnationem, passionem
Christi, et hujusmodi simplicibus opportuna.
Elementa autem exordii sunt, ut seriatim enarrare
materiam passionis, vel aliquid hujusmodi. Vos

etiam facti estis tales quibus opus sit lacte, id est
puerili insinuatione, et ita lacte quod non solido
cibo, id est perfecta doctrina. Vere ita lacte, quod
non opus sit solido cibo. Nam omnis ille qui particeps
est lactis, id est cui necessaria est insinuatio
puerilis, hic talis expers sermonis est justitiae, id est
doctrinae justorum, id est perfectorum; ideo expers, quia parvulus est
sensu. Vos autem perfecti malitia,
sensibus vero pueri. Parvulorum est lac, sed
perfectorum est solidus cibus, id est solida doctrina;
perfectorum, id est eorum qui habent sensus, id est
intellectus suos pro consuetudine, id est pro assiduitate
studii exercitatos ad discretionem boni et
mali, ut bonum discernere sciant a malo, et

etiam de bonis, quae magis sint bona quae minus,
sciunt discernere; et de malis, similiter.
CAPUT VI.
« Quapropter intermittentes inchoationis Christi
sermonem, ad perfectionem feramur, non rursum
jacentes fundamentum poenitentiae ab operibus
mortuis, et fidei ad Deum, baptismatum doctrinae,
impositionis quoque manuum, ac resurrectionis
mortuorum, et judicii aeterni. Et hoc faciemus,
si quidem permiserit Deus. Impossibile est
enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt
etiam donum coeleste, et participes facti sunt
Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum
Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi
sunt, rursus renovari ad poenitentiam, rursus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.