PL 153, col. 597

Epistolae (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne

Quanto enim melius Eeclesiae palatiis leges,
quam palatia darent Ecclesiis? nunquid enim Ecclesiae
palatiis, et non potius palatia docenda commissa sunt
Ecclesiis? aut palatia Christum Ecclesiis, non Ecclesiae
dedere palatiis? Quanto ergo rectius a nobis reges
cilicia, quam nos ab eis purpuras sumeremus!
Quanto utilius ipsi nostram paupertatem, nostra jejunia
susciperent, atque humilitatem, quam nos
eorum avaritias, delicias atque elationem? Quod si
quis in Ecclesiis vel ecclesiasticis tentaverit quid
horum arguere personis, nonne statim respondebitur
hoc agentibus: Quid agis? Quid me meis, contra
evangelicam sententiam, meliorem vis facere
magistris? Nunquid non Ecclesia Romana variis,
griseis, herminiis, marturinis, jugulatis, et lumbatis
,
nec non et sericis abutitur indumentis?
Nunquid Ecclesia Romana convivia respuit, exercitum
non conducit, bella non conficit? Non est autem
discipulus supra magistrum, neque apostolus
major eo qui misit illum; sed potius perfectus omnis
erit, si sit sicut magister ejus. Quid ad haec dicetur?
Videtis in quam arcto constituti sumus. Aut
enim quod malum est, bonum dicere, aut Deo regente
prorsus non faciemus; aut apostolicam sedem
(quod quis audeat?) reprehendere; aut, quod
forte tutius est, omnino tacere compellimur. Et o
apostolorum tempora infelicissima, in quibus ad
Dei regnum, nisi per famem et sitim, frigus et nuditatem
aditus non patebat! O viros illos ignorantiae
tenebris involutos, et omni miseratione dignissimos!

qui ut ad vitam quoque pertingerent, propter verba
labiorum Dei, tam duras vias custodiebant, et
haec nostra compendia nesciebant.
5.
Haec non doctoris aut reprehensoris auctoritate,
sed dolentis et lamentantis affectu fuderimus,
zelo domus Dei, cujus diligimus decorem, rodente
viscera nostra, rogantes et obsecrantes, si non in
caeteris, in vobis saltem nonnihil proferant fructus.
Si, inquam, hi cum quibus conversamini, saluti suae
aut nullam, aut parvam, aut non sufficientem adhibent
curam, vos tamen, vestri non immemores,
animam vestram nolite negligere. Scriptum est
enim: Custodi temetipsum et animam tuam sollicite [(Deut. IV, 9)]
;
et iterum: Miserere animae tuae placens
Deo [(Eccli. XXX, 24)]
; itemque: Omni custodia

conserva cor tuum [(Prov. IV, 23)]
; et Dominus: Quid
prodest, ait, homini, si mundum universum lucretur,
animae vero suae detrimentum patiatur? aut quam
commutationem dabit homo pro anima sua? [(Luc IX,
25.)]
Non igitur ejus vobis curam eripiat aut favor
principum, aut nitor ornamentorum, aut frequentia
negotiorum, aut gloria pomparum, aut deliciae conviviorum,
aut oblatorum quantitas ulla donorum.
Semper et ubique vestro versetur in animo, quia
nescitis in tremendo Christi judicio cum quibus futuri
sitis, utrum cum illis quibus dicitur: Ite, maledicti,
aut cum illis qui audient: Venite, benedicti.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.