PL 153, col. 603

Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne

Beatus, cujus mens solummodo cognitione et
amore veritatis movetur sive afficitur, corpus vero
ab ipsa tantummodo mente. Ita enim et corpus a
sola veritate movetur. Si enim nullus in mente motus
nisi veritatis, nullus in corpore nisi mentis,
nullus quoque in corpore esset nisi veritatis, id est
Dei.
Propter pacem facis omnia, ad quam iter est per
solam veritatem; quae est adversarius tuus in hac
vita. Ergo aut illam tibi, aut te illi subjice. Non enim
aliud tibi restat.
Adversitas monet pacem desiderare. Tu autem
caecatus id desideras quod, dum amas atque disideras,
impossibile omnino est te pacem habere.
Cur rapis in te id quod in alio ita displicet, id est
ira? Irasceris ergo, quia ille irascitur. Imo jam tibi
irascere, quia irasceris. Si ita ipsa tibi vere displiceret,
non admitteres eam, sed fugeres. Quod fit tantummodo
tenendo pacem.
Non gloriatur lacus quod abundet aqua; de fonte
enim est. Sic de tua pace. Semper enim aliud aliquid
est causa pacis. Tanto ergo infirmior et fallacior est
pax tua quanto mutabilius est id unde oritur. Quam
vilis est ergo cum oritur ex jucunditate humanae
faciei?
Tutus appetit esse omnis homo. Quod tanto
minus est quanto magis potest inquietari. Tanto
enim magis potest inquietari quanto sunt paratiora

habere se, aliter quam vult, ea quae diligit. Dicat
ergo aliquis hominum tibi: Ego tibi malum faciam;
ego tibi pacem auferam. Cogitabo quippe de te malum
aut dicam. Ecce quam paratus es mortificari et
turbari.
Non sint temporalia causa pacis tuae; tam vilis
enim et tam fragilis erit quam illa. Haec pax tibi communis
erit cum brutis; tua sit cum angelis, id est,
quae de veritate procedit.
Quidquid ob pacem et beatitudinem tenueras et
amaveras, contemne, nisi pacem et beatitudinem
omnino vis perdere.
Pax est bonum illius animi in quo ipsa est. Propter
seipsam igitur appetenda est, tanquam bonus sapor.

Tanta sit in te, ut et malos non excludas.
Non turbetur cor vestrum, neque formidet [(Joan.
XIV, 27)]
, Sabbatum est verum. Hoc celebrat, qui nec
illicitur nec cogitur, hic habet se in potestate, hic
potest de se eleemosynam facere; ut sicut alius
viderit expedire, iratus sit aut placatus.
Amor temporalis pacis necessario parit inquietudinem
mentis. Qui ergo habet hanc pacem et amat,
necessario caret pace.
Si malefacientibus tibi non invideas, erit tibi pax
cum eis.
Sicut per similitudinem et pacem consistunt,
ita per dissimilitudinem et discordiam cuncta intereunt.
CAPITULUM II. De utili displicentia sui ipsius, et de humili confessione peccati.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.