PL 153, col. 604
Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne
Initium redeundi ad veritatem, est displicere sibi
in falsitate. Emendationem praecedit vituperatio
Non enim libet mutare nisi quod displicet. Quia
ergo semper indiges mutari, semper indiges tibi
displicere.
In omni cura quam pro salute tua geris, non
est ullum officium vel medicamentum utilius tibi
quam teipsum vituperare atque contemnere. Quicunque
ergo hoc facit, adjutor est tuus. Hoc enim
agit quod tu agebas, aut agere debuisti, ut salvus
fieres.
Ideo tibi places quia nihil te boni a te habere non
intelligis. A te tibi nil nisi malum. Nullas ergo tibi
grates debes. Malum omne a te tibi est. Poenas itaque
magnas pro vindicta debes.
Facile est iter ad Deum, quoniam exonerando
itur; esset autem grave, si onerando iretur. In tantum
ergo te exonera ut, dimissis omnibus, teipsum
abneges.
Qui se vilem esse novit, vituperationes suas
tanquam suas sententias quietus suscipit et humilis.
Laudes vero respuit, tanquam non suas
sententias.
Cum aliquis de te malum dicit, si non est ita,
eidem nocet, non tibi; sicut si vocet aurum stercus,
quid auro nocuit. Si verum est quod dicitur de
te malum, doceris quid caveas. Qui autem quod
bonum est dicit, non ei quem laudat, sed sibi ipsi
prodest. Cum vero bonum tibi de te dicitur, ut quid
rumores quos tu melius nosti, narrantur? Tu te
solum vitupera.
Sua vitia quisque fugiat; nam aliena non nocebunt.
Continuum mendacium est habitus tuus, et corona
tua, quoniam quod deest significant.
Cum aliquis dolet se commisisse furtum, ob natum
sibi inde opprobrium, non eum poenitet furti,
sed dolet opprobrium incurrisse. Nec horret aut malum
ducit peccare, sed puniri. Justis autem non
aliud est peccare et aliud puniri. Ipsum nimirum
peccatum atrocissimam poenam ducunt, et ideo
nullam iniquitatem impunitam posse esse, eo quod
iniquitas peccati magna poena sit, nihilque pejus ea
cuique valeat irrogari. Et idcirco ipsam prae omnibus
malis cavendam ac fugiendam censent, etiam si
nihil aliud mali eam sequatur.
Si quem odisse debes, neminem ita ut te. Nemo
enim tantum nocuit tibi.
Si nihil melioratur, nisi prius vituperatum, tunc
qui non vult vituperari, non vult utique meliorari.
Scriptum est enim: Qui odit increpationes, insipiens
est [(Prov. XII, 1)]
; Qui autem acquiescit increpationibus,
possessor est cordis [(Prov. XV, 32)]
.
De confessione.
Nullus publicano esse poterat ad salutem reditus,