PL 153, col. 605

Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne

nisi humiliter confessus fuisset, quod ei Pharisaeus
superbe improperaret.
Hoc solo justus es, si ob peccata tua te damnandum
agnoscas et dicas. Si justum te dicis, mendax
es, et a Domino veritate damnaris, ut contrarius ei.
Dic te peccatorem, ut verax Domino veritate convenias
liberandus.
Magnorum est pro confitentibus intercedere, ut
eis ignoscatur; majorum autem, pro his etiam supplicare
benigne qui nondum suum recognoscunt
reatum, ut cognoscant, et pro his qui, aut quia erubescunt,
aut quia amant reatum suum, non confitentur,
ut confiteantur.
Omnis anima rationalis volens ulcisci se, hoc irrogat
alteri quod sibi ipsi metuit, et abhorret et

malum ducit. Nihil autem libentius ad ulciscendum
se quam veritatem arripit, nec ullum malum venenatiore
mente infligit. Ergo nil sibi magis abhorret
fieri quam veritatem dici. Hoc quippe adversarius
de alio dicit quod, si is cui dicitur humiliter recognoscit,
salutem mereatur aeternam. Qui enim adulterum,
adulterum vocat, hoc ei dicit pro malo quod
ipse pro salute sua fateri debet gratis. Libenter
ergo hoc recipiat, nec qua intentione, sed quid sibi
dicatur attendat.
Qui non videri, sed esse verax veraciter diligit;
nec videri, sed esse mendax veraciter metuit, statim
ut se mentitum advertit, sibi contradicit, nec ab hoc
ulla eum vel improperia vel damna revocant. Mavult

enim verax mori, quam mendax vivere, si tamen
vivit mendax, cum scriptum sit: Os quod mentitur
occidit animam [(Sap. I, 11)]
.
Hoc quod vis abscondere, id est peccatum tuum,
improba et jam non erit quod abscondere debeas.
Delere enim illud potes, abscondere non potes.
Nihil enim opertum quod non reveletur, nec occultum
quod non sciatur. Quare ergo morbum mavis celare
quam sanare? Quomodo morbos tui corporis libenter
aliis, ut compatiantur, ostendis, et si nolunt
credere, miserum te habes, augeturque dolor, sed
et irasceris, et ita de animae aegritudinibus ipsis facito.
CAPITULUM III. De voluptatibus ac vilibus delectationibus quinque sensuum.
Vide duas experientias ingestionis et egestionis,
quid te magis beatificet quod per hanc, an quod per
illam experiris. Illa onerat inutilibus, haec exonerat.
Quid prosit utrumque, circumspice. Hoc est totum
devorasse expertum esse. Nil ultra spei remanet.
Sic in omnibus sensualibus. Vide ergo quid
beatitudinis omnia hujusmodi, sive in spe, sive in
re, in te effecerint, et sic cogita de futuris. Cogita,
inquam, prospera praeterita, et sic futura judica.
Quae speras, peritura sunt omnia. Et tu quid post
haec? Aliquid ama et spera quod non transeat.
Pingi vis ligna coloribus, igne consumenda, cum
ea quae consumis, vis esse decora, seu cibos, seu

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.