PL 153, col. 606

Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne

vestimenta. Vestibus indiges contra frigus, non colore
illo vel illo, sic cibo contra famem, non sapore
illo aut illo.
Voluptas bestialis, ex sensibus carnis; diabolica
vero, omnis fastus et invidiae et fallaciae; philosophica
vero, nosse creaturam; angelica, nosse et
amare Deum.
Quae in transitoriis plus delectant, haec magis
mortifera sunt.
Eadem aut pejor est stultitia, genuflectere his
quae tu feceris, et animum inclinare his quae destruis,
id est saporibus vel aliis sensibilibus.
De regionibus congregavit eos, a saporibus scilicet
et odoribus, et carneis tactibus eruens animos
sanctos, in se colligit.
Ita conantur homines facere veram voluptatem
sive beatitudinem, quasi aut nulla sit, aut fieri
possit, cum ipsa sola sit, fieri vero nullo modo
possit. Id autem est facere sibi beatitudinem et
Deum; et putare non esse beatitudinem, et non esse
Deum.
Vide si omnes homines, dimissis omnibus aliis
rebus quibus intendunt, uni tantum colori aut sapori
ex toto intendant, quam miseri foedi stulti
erunt. Sic sunt et modo, cum tam multis ad diversis
rerum qualitatibus intendunt. Non enim magis
plures aut universae creaturae, Deus noster aut
nostra salus sunt quam una quaelibet earum.
Cum gaudemus unde et bruta, id est de luxuria,
ut canes; de voracitate, ut porci, et caetera, anima

nostra fit similis animabus illorum, et non horremus.
Ego autem mallem corpus habere canis quam
animam. Et tamen si corpus nostrum in tantam
canini corporis transiret similitudinem, in quantam
animae caninae similitudinem anima nostra per luxuriam
transit, quis nos ferret? quis non horreret?
Melius autem ac tolerabilius esset, corpus nostrum
in bestiam commutari, anima in sua dignitate, id
est Dei imagine, permanente, quam, corpore manente
humano, animam fieri bestialem. Et haec mutatio
tanto est horribilior magisque deflenda, quanto
anima praeeminet corpori. Unde David: Nolite fieri
sicut equus et mulus, quibus non est intellectus [(Psal.
XXXI, 9)]
. Non enim de corporis hoc similitudine, ne

sit ridiculum, dici putandum est.
Coaptare aliquid, sicut cibum aut potum, tantummodo
ut plus delectet, diabolo cooperari est in perniciem
nostram, et acuere gladium, quod facilius et
altius nostra possit viscera penetrare. Quanto enim
his amplius delectamur, tanto gravius ac profundius
vulneramur.
CAPITULUM IV. De vanis timoribus, doloribus, et cruciatibus filiorum hujus saeculi, quos contrahunt ex periturorum cupiditate et amore.
Sponte se implicat homo corporum ac vanitatis
amori, sed, velit, nolit, cruciatur timore ac dolore
pro eorum interitu, sive cum auferuntur ipsa corpora,
sive cum ipse vituperatur. Amor enim periturorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.