PL 153, col. 607

Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne

est quasi fons timorum inutilium et dolorum,
ac sollicitudinum universarum. Pauperem ergo a
potente liberat Dominus, solvendo eum a vinculo
mundani amoris. Qui enim nil periturum diligit,
ubi a quolibet potente laedatur non habet, et omnino
inviolabilis est, quia sola inviolabilia sicut diligenda
sunt, diligit.
Si omnes capillos capitis tui abscindat quis, non
te laedet, nisi cum eos qui capiti adhaerent tetigerit.
Sic te non laedent, nisi ea, quae per concupiscentiam
in te fixere radices, quis tangat. Quae quo plura
fuerint et magis amata, eo plures hac vehementiores
dolores parient.
Aut exstingue penitus concupiscentiam, aut para
te ad conturbandum, id est ad timendum et dolendum

unde non debes.
Anima humana tandiu in se cruciatur quandiu
potest cruciari, id est quandiu aliquid amat praeter
Deum. Deum enim nequit amittere nolens. Dimittere
ergo eum potest, non amittere. Nemo enim laeditur
nisi a seipso.
Quot rerum amoribus, quae tibi, vel quibus tu periturus
eras, te Dominus liberavit a totidem te tristitiae
timoribus et doloribus absolvit.
Dum corporum species vel formae, quibus tibi adhaerentibus
foedaris, pereunt (tanquam syllabae suis
temporibus, Deo modulante), cruciaris. Eraditur
enim quae increverit rubigo.
Nil tibi laboriosius quam non laborare, id est contemnere
omnia unde labores oriuntur, universa scilicet

mutabilia.
Vide quanta turba generis tui pro mundo laboravit,
et non solum non sunt adepti, sed insuper sepsos
amiserunt. Tu autem si studueris, plus acquires
sine ulla comparatione quam est id propter quod
omnes laborant aut laboraverunt.
Turbatio animi stulta, ipsa est misera; haec fere
semper fit in te, cum causas mortis tuae, id est ea
quibus male adhaerebas, corrumpit Deus, ut ea deserens
vivas.
Ancillam diligis turpiter, id est creaturam; ideo
tantum cruciaris, cum Dominus ejus, id est Deus
tuus, agit de ea quod bene vult.
Uni ex syllabis magni carminis adhaesisti, ideo turbaris

cum canendo procedit cantor sapientissimus.
Subtrahitur enim tibi syllaba, quam solam amabas,
et succedunt aliae ordine suo. Non enim canit tibi
soli, nec tuae voluntati, sed suae. Quae autem succedunt
syllabae, ob hoc tibi contrariae sunt, quia impellunt
eam quam male amabas.
Quod syllaba in carmine, hoc loci aut temporis
obtinet unaquaeque res in mundano discursu,
ideo ergo cruciaberis quia deterioribus inhaesisti,
et suo ordine transeunt tanquam syllabae in carmine.
Haec omnia quae dicuntur adversa, non sunt
adversa nisi malis, id est amantibus creaturam pro
Creatore.
Si ille aut ille tantum laboraret propter Deum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.