PL 153, col. 608
Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne
quantum laborat propter mundum, natale ejus tanquam
martyris ageretur.
Sicut ex glacie frigus, ita ex temporalium amore
timor inutilis animam invadit, et caeterae miseriae.
Remove a te universa quae tibi timendi causa sunt,
sicut quae frigoris. Remove dico non a loco, sed ab
animo. Non est enim timendum nisi quod potest et
quod expedit vitari, id est peccatum. Quidquid autem
vitari expedit, vitari et potest, adjuvante Deo, id est
iniquitas.
Vide quam sis in potestate hominum ad turbandum
et cruciandum. Quam facile est eis vituperare
te verbis, aut cogitationis opinione, tam facile est
perturbare. Quid ergo? Si displices eis, perturbaris.
Ergo in eorum es potestate. Sive quis haec faciat,
sive non; tu tamen ita ex praeparatione mentis
expositus es. Si in bono displices eis, ipsis hoc nocet,
non tibi. Labora ergo tunc mutare corda eorum,
non bonum tuum. Si in malo displices eis, non
ipsum displicere tibi nocet, imo prodest, sed ipsum
malum tuum.
Dicunt martyres Deo: Propter te mortificamur tota
die [(Psal. XLIII, 22)]
; tu quibuslibet vilitatibus: Propter
vos conturbor tota die.
Restringe te et collige undique; ne forte volubilitas
mutabilium inveniat te in ipsis, et crucieris.
Quod aliquo modo cruciaris, sive timendo, sive
irascendo, sive odiendo, sive quolibet modo dolendo,
tibi tantummodo imputa, id est concupiscentiae tuae,
ignorantiae, vel torpori. Quod si quis vult te laedere,
ejus imputa concupiscentiae. Laesura tua et dolor, indicium
est peccati tui; amasse te scilicet laesibile
aliquid, Deo dimisso.
Laesis spectaculis doles. Tibi et errori tuo hoc
imputa, quia laesibilibus inhaesisti. Nam in tantum
consuevit homo malum omne in aliud retorquere, ut
si aut in lapidem offenderit, aut igne adustus fuerit,
ipsas Dei creaturas culpare ac maledicere audeat; quae
nisi hoc facerent, tanquam invalidae atque emortuae
merito culparentur, et non potius suae debilitatis
lugere miseriam.
Vide quomodo, tanquam mare tam innumerabilium
formarum corporearum et animorum humanorum
nunquam in eodem statu permanentium, nunquam
sinaris quiescere.
Quamvis sciat nutrix parvulum accepto passere
laetaturum, timet tamen summopere ne accipiat, ac
tanto magis, quanto magis eumdem inde laetaturum
existimat, certe omnes homines et se, et quos amant,
gaudere optant. Cur ergo id nutrix puero non solum
non optat, sed insuper tanquam magnum malum,
ne habeat cavet? Certe vult eum gaudere. Cur ergo
et unde gavisurum scit subtrahit? Cur nisi quia futuram
tristitiam attendit, cujus esse causam istam
novit esse laetitiam? Scit enim profecto, tanto post
haec graviorem tristitiam animum pueri subituram,
quanto vehementius gaudium tale praecesserit, ex
quantitate praesentis utique laetitiae, futurae tristitiae
metiens magnitudinem. In quo facto quid aliud mulier