PL 153, col. 612

Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne

Amor uniuscujuscunque hominis est omnium. Singuli
enim omnes amare debent. Qui ergo hunc sibi
specialiter exhiberi vult, raptor est, et ideo reus
contra omnes efficitur.
Ecce huic corpori immistus, satis miser eras;
omnibus enim ejus corruptionibus usque ad morsum
pulicis, vel sorunculi subjacebas. Non suffecit hoc
tibi. Immiscuisti enim te aliis, quasi corporibus,
opinioni hominum, admirationi, amori, honori, timori,
et aliis similibus, et sicut ex corporis, ita ex
horum laesione, dolore afficeris. Ipsemet ligna, quibus
combureris, tibi adhibuisti. Laeditur nempe
honor tuus cum contemneris; sic de caeteris. Ita
etiam de formis corporum cogita.
Quo te ille aut ille vitio contempsit, eodem tu te

contemptum tanquam timidus doluisti, scilicet superbia.
Et quo tibi vitio abstulit, eodem tu doluisti
ablata, id est amore periturorum.
Nisi contempseris quidquid possunt homines vel
adversando, vel adjuvando, non poteris contemnere
eorum affectus, id est odia vel amores; quare, nec
opiniones bonas aut malas.
Vide quomodo vendis amorem et caeteros affectus
animi tui ad obolatas aut nummatas, sicut in taberna
vinum. Rursum attende qualiter emas opiniones
et amores ac caeteros affectus, sive motus humanorum
animorum, ad obolatas et nummatas, sicut in
taberna vinum.
Hic homo dedit pro laudibus omnia sua; ille, pro
voluptate ventris et gutturis. Quis horum pejus operatus

est? Hoc quidem nescio, sed scio alterum porcina,
alterum diabolica voluptate actum.
Quari vis amari ab hominibus? Utique, ut adsint
mihi, id est huic vitae meae. Ergo quia sentis te infirmum,
et eorum violentiae succumbere paratum.
Quasi dicas: Si voluerint homines, moriar; si voluerint,
vivam. Quod falsum est. Necessario enim
morieris, sive illi velint, sive nolint. Quid enim ages
ut non moriaris? Ergo optas magna de te vel bona
opinari homines, ut te ament aut timeant. Ament
autem vel timeant, ut prosint, vel non obsint. Econtra
metuis vel abhores prava de te vel mala opinari
homines, ne oderint aut contemnant, aut ne noceant,
aut certe ut non prosint. Hoc autem propter

ipsam experientiam infirmitatis atque debilitatis
quam contraxisti, a Deo recedendo, et instabilibus
atque infirmis inhaerendo et innitendo. Si enim non
sentires eorum vilitatem atque infirmitatem, non timeres
pro eis, atque doleres. Sed times pro eis ac
doles, cum videlicet pereunt aut auferuntur. Ergo
cognoscis eorum vilitatem et infirmitatem. Quapropter
nullam potes omnino excusationem praetendere,
quod ea diligis, aut eis inniteris. Mirum tamen valde
est alicujus rei infirmitatem sentire, et tamen
inniti ei, vilitatem nosse, et amare sive mirari. Dum
ergo propterea doles aut metuis, duo in te, quae simul
posse esse non videntur esse demonstras, id
est et nosse te et sentire eorum infirmitatem ac vilitatem,
et tamen amare et inniti eis. Nam nisi horum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.