PL 153, col. 613
Meditationes (Guigo I prior Carthusiae), J. P. Migne
alterum inesset tibi, id est, si aut non amares
aut non nosses eorum vilitatem, nullo modo doleres
pro eis pereuntibus.
CAPITULUM VII. De vera laude justorum, et vituperatione malorum, et quis sit laude dignus vel indignus.
Esto talis qui lauderis; non enim bene laudatur,
nisi bonus, quod non est qui laudis cupidus est,
non ergo laudatur. Cum ergo laudatori blandus es,
jam non tuo laudatori blandus es; non enim jam tu
laudaris, quippe tam vanus.
Cum dicitur quam bonus, quam justus, qui hoc
est laudatur, non tu qui non es, imo etiam vituperaris
non parum, quippe tam malus, tamque injustus.
Laus enim justi, injusti est vituperatio. Ergo tua,
ut injusti. Cum ergo laudatori justi applaudis, tuo
verissimo vituperatori applaudis, quia injustus es.
Non est enim justus, qui se justum putat, nec unius
diei infans.
Qui gaudet laudibus, perdit laudes. Si amas laudes,
noli laudes sciri, hoc est, si vis laudari, ne velis
laudari. Non enim potest vere laudari qui vult laudari.
Ille laudatur, cujus bona jactantur. Qui autem
vult laudari, non solum vacuus est omni bono, sed
insuper plenus est magno et diabolico malo, nimirum
magna arrogantia. Non ergo laudatur. Justus
autem econtrario semper laudatur; cujus vituperatio
nulla esse potest. Vituperatio quippe est malorum
improbatio; quae autem justus non habet, non
possunt ei improperari, quare non potest vituperari.
Universaliter autem omnis justorum laudatio, injustorum
est vituperatio, et omnis injustorum vituperatio
est justorum vera laudatio. Cum vero quis
de bono laudatur, non laudato, sed laudatori prodest.
Laudat te quis propter sanctitatem, sursum tendit.
Ultra te est enim quod ei placet, id est sanctitas. Tu
vero si amas illum non tanquam cui placet sanctitas,
sed tu deorsum tendis.
Qui dolet aut irascitur amisso aliquo temporali,
eo ipso se dignum qui amitteret ostendit.
Similiter qui accepto convicio irascitur, aut dolet,
eo se dignum fuisse demonstrat. Tautum enim vellet
laudari, quantum noluit conviciari.
Contemptus aut parvi habitus doluisti; hoc ipso
contemnendum ac parvi habendum fuisse, et ideo
jure id factum demonstraris. Nisi enim contemnendus
ac parvi habendus fuisses, contemni nec parvi
haberi nequaquam timuisses aut doluisses. Hoc enim
ipso solo, vel maxime contemnendus et parvi habendus
es, quod id times aut doles. Prorsus non timet
vilis haberi nec contemni, nisi vilis et contemni
dignus.
CAPITULUM VIII. De his qui volunt amari et admirationi haberi, et quomodo per talem appetitum homo diabolo assimilatur, et seipsum facit idolum caeterorum.
Vere colit Deum ille solummodo qui in eum vere
intendit, eum vero timoris, vel amoris, honoris vel