PL 153, col. 804

De quadripertito exercitio cellae (Guigo II prior Carthusiae), J. P. Migne

XXXIII. Quales nos exhibere debeamus priusquam
XXIX. De illo meditationis genere quod intra nos
in ipsis intimis cordis nostri debemus habere, cum de
Deo studemus cogitare: et qualiter de illo nos deceat
XXVI. De septimo meditationis modo, qui stuporis
in mente meditantis causam gignit et admirationis:
et de eo quod per ea quae facta sunt conspicitur ipsqui
fecit.
XXVII. De vocibus et locutionibus quas anima
spiritualiter audit: et qualiter anima ad imaginem
Dei facta sit, et quem motum suscipiat, et cujus motus
susceptibilis non sit.
XXVIII. De illis beatis spiritibus, quae videlicet
illa sint quae ad eos pertinent; et quid de illis in pura
meditatione sua, cellae debeat intra se habitator revolvere.

et liceat sentire.
XXX. De Trinitate personarum, de unitate substantiae
quae Deus est, et quod praejudicium aliquod
nec Trinitas unitati, nec unitas facit Trinitati.
XXXI. De diligenti sollicitudine, et sollicita diligentia
quam orationi nostrae quando ei incumbimus
debemus impendere: et de magna instabilitate qua
in corde, orationis tempore, per otiosa et nociva, dispersis
cogitationibus nostris misere ac miserabiliter
fluctuamus, et per innumera evagamur.
XXXII. De mentis evagatione, quam nobis orationis
tempore inesse sentimus: et qualiter et quare per
tertium qui de loco voluptatis egreditur fluvium, qui
et Tigris vocatur, orationis accipienda devotio sit.

ad orationem accedamus, ut cum ad eam venerimus,
sic eam Deo offeramus, ut ipse eam sibi acceptam,
et nobis misericorditer efficiat fructuosam.
XXXIV. De eo quod cum ad orationem accedimus,
et illis qui in nos deliquerunt, ex puro corde dimittere,
et si sunt qui habent aliquid adversum nos, plene
eis ac perfecte reconciliari debemus.
XXXV. De quatuor cogitationum generibus, quae
nobis necessarium est in mente habere, si pure, et devote,
atque fructuose Dominum volumus orare.
XXXVI. De opere manuum, cui debet cellae inhabitator
intendere, et quibus horis spiritualibus exercitiis,
et quibus insistere debeat manuum operibus,
et de pluribus aliis quae ad eumdem cellae incolam
pertinent.
LIBER DE QUADRIPERTITO EXERCITIO CELLAE.
CAPITULUM PRIMUM. De modo et causa adventus priorum ordinis Carthusiensis ad annuum capitulum, et de triplici fructu adventus eorum.

De adventu venerabilium Patrum nostrorum, ordinis
Carthusiensis priorum ad annuum capitulum,
magnus ordinis ejusdem universitati provenit fructus.
Sane conveniunt in eremo Carthusiensi sicut
omnes ex locis diversis, sic et multi eorum ex longinquis.
Et ut non diffiteamur quod verum est,
conveniunt non sine magno [Cod. Parci, multo ]
labore, cum ingenti devotione, sed hilaritate, sed
alacritate, sed humilitate, sed simplicitate, sed benignitate,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.