PL 153, col. 807

De quadripertito exercitio cellae (Guigo II prior Carthusiae), J. P. Migne

et eam exercenti prodesse queat, occasionem et
causam praestat, et istam absque consumptione
consummat. Nos autem, ut primum hoc magnum
bonum vel breviter attingamus, ad externam exercitationem
referimus vilitatem, asperitatem, parcitatem;
vilitatem in habitu, asperitatem in cilicii usu,
parcitatem in victu.
CAPITULUM III. De spirituali conversatione fratrum Carthusiensium, in qua eunt post Christum, per Christum, ad Christum.
Et nunc obsecramus vos, Patres in Domino venerandi,
et fratres dilecti, ut aequanimiter sinatis nos
in medium proferre, et in altum efferre religiosam
et sanctam conversationem vestram. Et hoc ad

vestram quidem quantulamcunque consolationem,
sed est ad illius potissimum gloriam et laudem, qui
ei est causa pariter ut sit, et forma nihilominus ut
talis sit. Ipse est quem Pater sanctificavit, et misit in
mundum [(Joan. X, 36)]
, ut vivamus per eum. Quod
tunc fit cum sapientis oculi, ut ait Ecclesiastes, in
capite ejus [(Eccle. II, 14)]
; ut (sicut monet Joannes) qui se in eo manere dixit, ambulet sicut ille ambulavit [(Joan. II, 6)]
;
unde et haec vox ejus: Nemo venit
ad Patrem nisi per me, sed et ista est quae tunc temporis
dicta est: Non vultis venire ad me, ut vitam
habeatis? [(Joan. XIV, 6.)]
Duobus quoque fratribus,
quos hominum fecit piscatores, venite, ait, post
me [(Matth. XI, 28)]
, o, post me, o, per me, o, ad me,

His tribus viis ambulatis et vos, venientes post eum,
venientes per eum, venientes denique ad eum. Ait
itaque, post me, per me, ad me. Quare nobis, o
dulcis et bone Jesu, eundum est post te? Utique quia
via es. Et quare per te? nimirum quia veritas es.
Quare etiam ad te? certe quia vita es. Ego, inquit, sum via, veritas et vita
[(Joan. XIV, 6)]
. Verum est
hoc, quia tu via, tu veritas, et tu vita; via plane in
exemplo, veritas in promisso, vita in praemio. Via
nobis es, o mediator Dei et hominum, Deus et homo,
Christe Jesu, in humanitate tua, quam de nobis
sumpsisti pro nobis, quia sanctae nobis in ea monstrasti
conversationis exemplum. Vita nobis es in
divinitate tua, in qua Patris es coaequalis, coaeternus,
et consubstantialis. Quia sicut habet ipse Pater vitam

in semetipso [(Joan. V, 26)]
, sic dedit tibi Filio vitam
habere in teipso. Dedit, quia genuit. Nequaquam
dedit Filio quod ante non habuit: sed illud dare, ab
aeterno gignere fuit, imo est. Et dedit vitam, non
quidem aliam quam illam quae ipse est, ut sit vita
data a vita, Filius genitus a Patre, Deus de Deo,
lumen de lumine; et una eademque vita ille qui
dedit, et ille cui dedit, sicut non alius et alius,
sed unus idemque Deus, et gignens et genitus. Inde
est quod sicut habet Pater in semetipso, sic dedit et
Filio habere in semetipso, ut credamus quia non est
genitus gignente posterior, sicut nec gignens genito
prior, licet a nullo Pater sit, quia est Pater; Filius
vero a Patre sit, quia est Filius. In eo quod audivimus,
quia sicut habet Pater vitam in semetipso, sic

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.