PL 153, col. 808

De quadripertito exercitio cellae (Guigo II prior Carthusiae), J. P. Migne

dedit et Filio habere in semetipso [(Joan. V, 26)]
, intelligimus
quia unum sunt et coaequales, et coaeterni,
et substantiales Pater et Filius. In sola vero hujus
vitae visione et participatione, et gaudii nostri plenitudo,
et tota nostra consistit beatitudo. Porro veritas
es, o bone et benigne Jesu, in utraque natura tua,
et assumente et assumpta, quia quod nobis promittis
homo, reddis Deus. Vos itaque, o domini et fratres
nostri, vos, inquam, itis post ipsum; itis et per ipsum,
ut perveniatis ad ipsum. Sic ire desiderabat ipse,
cujus erat oratio hunc habens modum: Deduc me in
via tua, et ingrediar in veritate tua. Laetetur cor
meum [(Psal. LXXXV, 11)]
. In hac via sinceritas est
in rectitudine; in hac veritate claritas est in cognitione;
in hac laetitia, vera felicitas est in beata et

beatificante Dei visione. Idem etiam eumdem in alio
psalmo alloquens: Tenuisti, ait, manum dexteram
meam, et in veritate tua deduxisti me, et cum gloria
suscepisti me [(Psal. LXXII, 24)]
. Tenuisti, deduxisti,
suscepisti. Tenet vestram dexteram manum qui via
est, ut eatis post ipsum; in bona voluntate sua
deducit vos, qui veritas est, ut eatis et per ipsum,
cum gloria quoque suscipit vos qui vita est, ut in
fine perveniatis ad ipsum, et sine fine sitis cum
ipso. Et quidem vera esse verba haec clamare non
cessat excellens religio vestra. Volitat de ea longe
lateque fama bona. Vos autem modis omnibus studete
ut non sit inferior illa, sancta conversatio
vestra. Alioquin si falsa fuerit, quod absit, quae de
vobis dispergitur fama, quid ni infamia erit? Non

solum autem, sed et ruboris maximi erit occasio et
causa. Ut enim Boetius dicit: « Qui falso praedicantur,
suis ipsi necesse est laudibus erubescant [(De cons. phil. l. III, pr. 6)] .
» Idcirco providete ut qui
de vobis audiunt quae probabilia sunt, hoc de vobis
dicere possint; quod de se dudum confessa est regina
Saba illi magnifico regi Salomoni: Probavi,
inquit, quod media pars mihi nuntiata non fuerit [(III Reg. X, 7)]
.
CAPITULUM IV. Quid spiritualiter debeat accipi per vilitatem et asperitatem habitus Carthusiensium; et de paupertate victus eorum.
Superexcellens quoque haec conversatio vestra

penitus est a mundo et his quae sunt mundi segregata:
unde et jure valet, et debet paradisus videri,
sed eam duntaxat amanti, et cum ingenti eam fervore,
totis conatibus exercenti. Est itaque vilitas, est
et asperitas in habitu vestro. Quid in his vester
vobis habitus innuit, nisi duo illa eximia bona, solius
autem Dei dona; humilitatem videlicet cordis, et
mortificationem carnis? Nos enim ad humilitatem
referimus vilitatem, asperitatem vero ad mortificationem.
Et illa quidem tumorem in mente premit
elationis, haec autem fetorem in corpore perimit
corruptionis. Haec profecto sunt duo pravitatis suae
vincula, quibus in reprobis antiquus ille hostis genus
ligat humanum. Ipse nimirum est serpens, verus et
tortuosus; pectore (ut in translatione veteri legitur)

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.