PL 153, col. 812

De quadripertito exercitio cellae (Guigo II prior Carthusiae), J. P. Migne

nomen est viventis et videntis [(Gen. XXV, 11)] , ut sit
in anima devota, quae ad aeternae exsultationis risum
festinat, et visio vivens, ne caeca caliget a vero; et
vita nihilominus videns, ne pigra torpeat a bono.
Dormit profugus irae fratris Jacob, ad caput habens
lapidem [(Gen. XXVIII, 11, 12)] , mentem in Christo:
sanctosque nuntios puris intuetur oculis, in scala charitatis
ascendentes et descendentes super Filium
hominis; ut hinc mente excedant Deo, hinc vero sobrii
sint nobis. Moritur, sed vitaliter sanctus Joseph
centum et decem annorum [(Gen. L, 25)] , in sanctitatis
perfectione decalogum custodiens; quia et numerus
centenarius perfectionem, et denarius innuit legem.
Et odoriferis spiritualium virtutum aromatibus conditus,
deponitur intra seipsum, in interni secreti

loculo, dum corpore est, in hujus saeculi Aegypto, et
ita sit in mundo, ut non sit de mundo.
CAPITULUM VII. Item de eadem quiete cellae, qualiter per viros sanctos a Moyse usque ad Isaiam ejus secretum sit expressum.
Pascit oves Moyses, minans eas ad interiora deserti
ut magnam videns visionem, in rubo absque combustione [(Exod. III)] ,
ignis deprehendat ardorem.
Nutrit verbo Dei cogitationes intra se simplices
et innocuas animus sanctus, easque perducens ad
intima secreti, puro conspicatur vere fidei intuitu:
et divinam in una eademque Christi persona naturam,
et humanam: et tanto talique foedere utramque
sibi invicem unitam, ut nec glorificatio consumat

inferiorem, nec assumptio minuat superiorem. Non
solum autem, sed in una singularis meriti puella, prae
cunctis quae sui sexus sunt, nitere virginitatem, sed
fecundam; fecunditatem, sed virgineam; sicque
in se utramque habeat, ut neutrum alteri praejudicium
faciat. Et adhuc aliud quod eidem Moysi in hac visione
praefiguratum est; ut videlicet sciret quod illius
populi ducatum habiturus erat, qui sic legis ignem susciperet,
ut peccati spinam non vitaret. Cernunt promissionis
terram de longe Caleph et Josue, quam et
asserunt lactis et mellis rivis fluere [(Num. XIII)] ; idque
agnosci posse per botrum qui portatur in vecte,
Christum videlicet qui adoratur in cruce. Dormit in
tabernaculo, ubi arca Dei est, puer Samuel (I Reg.

III); qui a Domino meretur vocari, et quid respondere
vocanti debeat, doctus a sene puer, sic dicit: Loquere, Domine, quia servus tuus audit.
Rapitur et
ardet ingenti et sancto desiderio sanctus David qui
dicit: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo,
et requiescam? [(Psal. LIV, 7.)]
Ut autem nobis
ostendat ubi in his pennis columbae et sancto volatu
isto requiem invenire queat, adjungit, Ecce elongavi
fugiens, et mansi in solitudine [(ibid., 8)]
. Igitur in
elongatione aut fuga, et maxime in mansione solitudinis
requies ejus. Merito dicitur de eo quod habeat
aetatis plurimos dies, virtutum scilicet spiritualium
multas claritates, nec aliquam in fallacibus mundi
hujus bonis delectationem habeat; quia cum operiretur
vestibus, non calefiebat [(III Reg. I, 1)]
. Nam terrena

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.